Papias: Ars Grammatica

Pag 70


correptam et assumit dus , ut "herba, herbidus", "rabies, rabidus",
"ualeo, ualidus". 85 Excipitur "pondo, pondus", alternitatis causa,
que tamen in omnibus non ualet. 86 Et hec omnia nomina in se
habere demonstrant ea ex quibus deriuantur, ut "herbidus" ("qui
habet herbam"), "turbidus" ("qui habet turbam"). 87 In bundus
uero secunda forma similitudinem habere significat, ut
"errabundus" ("similis erranti"); et si a prima coniugatione
deriuantur talia nomina, a longam habent antepenultimam, sin
ab aliis, i correptam, ut "uito, uitas, uitabundus", "causor, causaris,
causabundus", "ludo, ludis, ludibundus", "morior, moreris,
moribundus". 88 Excipitur "rubicundus", pro "rubibundus". 89
Notantur in his formis contineri in significatione "uerecundus",
"iracundus", "iocundus". 90 Tercia forma in dus participialis est et
significat dignum esse aliquem eo quod demonstratur, ut "laudandus"
("dignus laude"), "legendus" ("dignus legi"), "oriundus"
(continetur "hic dignus ortu"), "loquendus" ("dignus de quo loquatur").
91 In lus desinentia similia diminutiuis extremam partem
sillabe finalis - uel sillabarum, si uocalis est ante uocalem - in
ulus conuertunt, ut "credo, credulus", "bibo, bibulus", "pateo,
patulus"; excipitur "anniculus", differentie causa (nam "annulus"

Torna all'inizio