Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 82


quam frumenta. Sergius Sulpicius iurisperitus et Publius Servilius Hysauricus claruerunt.
Cassius in Iudea templum exspoliat.
Octavianus Cesar Augustus regnavit aput Romanos an[nis] LVI et men[sibus] VI, annis XII
cum Antonio, XLIIII solus. Anno ab Urbe condita DCC°X°, quidam dicunt DCC minus VIII.
Nam Antonius occisores persequebatur, quos senatus fovebat. Ergo contra Antonium
missi sunt duo consules et cum eis tercius, scilicet Octavianus adolescens XVI annorum,
natus patre Octavio senatore, maternum genus trahens ab Enea per Iuliam familiam, nepos
Iulii Cesaris. Cui Cesar suum dedit nomen et hereditatem testamento reliquit. Igitur hii
profecti contra Antonium iuxta Mutinam vicerunt eum, et ecce rursus civilia bella. Sed post
duo consules mortui sunt, et illi exercitus Cesari paruerunt. Qui cum Antonio pacem fecit et
cum exercitu et Antonio Romam rediit. Interim Antipater bibens venenum mortuus
est,IIII habens filios, Fasellum procuratorem Iudaee, Herodem procuratorem Galileae,
Iosippum, Feroram, et filiam Salomam. Itaque reversi sunt Antonius et Octavianus,
mortem Cesaris vindicantes occiderunt Cyceronem oratorem et multos nobiles, et
post [contra] Brutum et Cassium dimicantes optinuerunt, diviseruntque inter se rem
publicam. Octavianus Yspaniam, Galliam et Ytaliam, Antonius Asiam, Pontum, Syriam et
Orientem; qui de Faselo et Herode procuratoribus tetrarchas effecit. Sed rex Parthorum
Iherusalem obsedit et Antigonum in regnum restituit, tradens ei Yrcanum et Faselum. Herodes
autem fugiens venit Romam et coronatus est in regem super Iudam. Rediens
Herodes cum Romanis cepit Iherusalem. Antonius occidit Antigonum et confirmavit Herodi
regnum. Ad hec Antonius repudiata sorore Cesaris Octaviani Cleopatram duxit uxorem. Cuius
suasu, quia cupiditate muliebri cupiebat in Urbe regnare,movit bellum contra Octavianum;
quod factum est Aecium, qui locus est in Epyro; sed victus fugit et seipsum occidit.
Cleopatra venit ad Cesarem volens eum sicut ceteros ad libidinem specie provocare, sed non
est flexus, immo eam custodiri precepit; que sibi aspidem admisit, et mortua iuxta Antonium
sepulta est. Egyptus itaque Romano imperio per Octavianum subacta est anno XV°
regni eius; aput quam regnatum fuerat post Alexandrum per XII reges an[nis]
CCXCVI. Herodes autem contra regem Arabum ab Antonio missus fuerat, sed rediens
in gratiam Cesaris admissus est; et amplians ei regnum tradidit ei Trachonitidem et
Ituream et totam maritimam usque Pyrum Stratonis, deditque ei Cesar CCCC Galathas satellites,
qui postea vocati sunt Herodiani. Bellis toto orbe confectis Octavianus Romam rediit et
monarchiam obtinuit et rem publicam auxit. Unde et Augustus est nominatus. A quo principes
Romani vocantur augusti, et mensis Sextilis ab eo Augusti nomen accepit. Multas
enim provincias, multa regna, prius a Romanis victa, sed discesserant, et quedam
invicta Romano imperio subiugavit. Nam et Scite et Finales Indi, qui vix nomen
Romanum audierunt, mittentes ei munera amiciciam petiverunt. Finales diximus,
quia tres sunt Indiae: una Ethiopum, alia Medorum,tercia Finalis iuxta occeanum.
Hic naturae donis plurimum abundavit, litteralibus studiis usque adeo studuit,

1



5




10




15




20




25




30




35


Torna all'inizio