2. Praeterea, illud quod consequitur ad omnes virtutes, non debet poni alicuius
virtutis pars. Sed amicitia est huiusmodi: quia verae amicitiae fundamentum est
honestum. Ergo non debet poni pars iustitiae.
3. Praeterea, Philosophus, in 9 Ethic., ponit circa amicitiam tria, scilicet beneficentiam,
benevolentiam, et concordiam; a quibus omnibus dicit amicitiam differre.
Ergo sicut posuit concordiam, ita debuit ponere alia duo.
4. Praeterea, affectus in omnibus moralibus requiritur. Ergo non debet poni
pars alicuius virtutis.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. Quidam ponunt quinque partes, quae sunt «obedientia» respectu
superioris, «disciplina» respectu inferioris, «aequitas» respectu parium,
«fides» et «veritas» respectu omnium: et videtur quod male. Quia iustitia generalis,
ut dicitur in 5 Ethic., attendit praecepta legis. Sed obedire est
attendere praeceptum. Ergo est idem quod iustitia generalis: ergo non est pars
iustitiae quae est specialis virtus, sed magis e converso.
2. Praeterea rigor ad iustitiam pertinet, sicut aequitas; ergo sicut ponunt aequitatem,
ita ponere debent rigorem.
3. Praeterea, fides est virtus theologica. Ergo non debet poni pars iustitiae,
quae est virtus cardinalis.
4. Praeterea, veritas ad intellectum pertinet: iustitia autem magis ad voluntatem:
quia, ut dicit Anselmus, est rectitudo voluntatis propter se
servata. Ergo videtur quod veritas non sit pars iustitiae.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. Quidam dividunt iustitiam in «liberalitatem et severitatem»: quam
dividunt in «benignitatem» et «beneficentiam»: benignitatem vero in septem
partes, scilicet «religionem, pietatem, innocentiam, amicitiam, reverentiam,
concordiam, misericordiam». Et videtur quod non bene. Quia, ut dicit
Philosophus 5 Ethicor., virtuosus est diminutivus poenarum. Sed severitas
dicit huiusmodi oppositum. Ergo non est pars virtutis.
2. Praeterea, liberalitas dat alicui quod est proprium dantis. Sed iustitia dat
alteri quod suum est et ei debitum. Ergo liberalitas non est pars iustitiae.
3. Praeterea, misericordia est passio, ut dicit Philosophus in 2 Eth. Sed
nulla passio est virtus, nec pars virtutis. Ergo misericordia non est virtus, nec
pars eius.
|
|