Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 62


Respondeo dicendum, quod dicta assignatio Apostoli est recta et propria definitio
fidei quantum ad ea quae exiguntur ad definitionem, quamvis non quantum
ad modum definitionis, quam auctores, et etiam philosophi, neglexerunt, sicut
etiam et formam syllogismi praetermittunt ponentes ea ex quibus syllogismus
formari potest. Habitus autem quilibet per actum cognoscitur, et actus ex obiecto
specificatur, et ex fine bonitatem habet; et ideo Apostolus definit fidem per
duo, scilicet per comparationem ad obiectum, quod est res non apparens, scilicet
secundum naturalem cognitionem; et per comparationem ad finem, in hoc
quod dicit: substantia rerum sperandarum. Quamvis enim idem sit obiectum et
finis fidei, non tamen secundum eamdem rationem: est enim Deus obiectum
eius, inquantum est prima veritas supra posse naturale intellectus nostri elevata;
et sic dicitur non apparens; est vero finis eius, secundum quod est quodammodo
bonum sua altitudine facultatem humanam excedens, sed sua liberalitate
seipsum communicabilem praebens; et hoc dicitur res speranda.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod fides dicitur substantia, non quia sit in genere
substantiae, sed quia quamdam proprietatem habet substantiae: sicut enim substantia
est fundamentum et basis omnium aliorum entium, ita fides est fundamentum
totius spiritualis aedificii. Et per hunc modum dicitur etiam quod lux
est hypostasis coloris, quia in natura lucis omnes colores fundantur.
Ad secundum dicendum, quod in hoc quod dicit, rerum sperandarum, non
intendit ponere obiectum fidei, sed finem. Finis autem fidei ultimus quamvis sit
ipsa veritas, cuius visio pro fide redditur, non tamen verum dicit rationem finis.
Sed cum spes designet quemdam motum tendentis in finem, res speranda importat
terminum illius motus, et ita importat rationem finis. Finis autem quantum
ad intentionem prius est in omnibus habitibus qui ad voluntatem pertinent,
quamvis sit posterius in adeptione.
Ad tertium dicendum, quod amor est communiter et rei iam adeptae et rei adipiscendae;
spes autem est tantum rei adipiscendae: quia «illud quod videt quis,
quid sperat?» Roman. 8, 24. Unde cum fides sit de non visis, res speranda
importat relationem ad finem proprium, secundum statum in quo est fides, non
autem res diligenda; et ideo magis dicit, «Rerum sperandarum» quam, diligendarum:
quia definitio ex propriis debet dari.
Ad quartum dicendum, quod argumentum proprie dicitur processus rationis de
notis ad ignota manifestanda, secundum quod dicit Boetius, quod est ratio rei
dubiae faciens fidem. Et quia tota vis argumenti consistit in medio termino, ex
quo ad ignotorum probationem proceditur; ideo dicitur ipsum medium argumentum,

Torna all'inizio