Rex autem, audiens Militianum esse defunctum, cum omni
populo suo doluit et fleuit. Et, aduocans Geminus, dixit: «Fili,
accipe militiam patris tui, et ampliores honores». Et uir Dei respondit:
«Domine rex, ego miles Christi sum, terrenam militiam
nolo». Et rex ait: «O stulte, uis illum sequi, qui a Iudeis crucifixusest?».
Et uir Geminus constanter predicabat, quomodo Dei
Filius cum Patre et Spiritu Sancto pro salute nasci et mori uoluit.
Et rex iratus fecit eum in carcerem recludi. Et mater, ad
regem accurrens, dixit: «Domine rex, dimitte filium, quia seruus
tuus est, orans quotidie et medium panis et tres uncias aquae omni
die accipit et non plus». Et rex, mitigatus sed male inspiratus,
fecit neptem suam, puellam elegantem, cum Gemino in carcerem
recludi, ut cum ea commisceretur, et ita Christum relinqueret.
At Geminus constans in orationibus perseuerabat, et puellam sicut
serpentem abhorrebat. Illa uero, confusa et spreta, cum hoc
regi renunciasset, rex fecit eum ad se adduci, dicens: «Putabam recederes
ab insania tua!». Et Geminus dixit: «Insani sunt omnes,
qui non adorant et colunt dominum nostrum Christum». Tunc
rex dedit ei alapam, et fecit eum fortiter cedi et iterum in carcerem
recludi.
Et uir Dei letus orabat, quia pro Christi amore contumelias
acceperat. Et apparait ei angelus Domini dicens: «Pax tibi, Gemine,
noli timere: Deus misit ut eruam te». Et extraxit eum de
carcere et de ciuitate longius ducens, dixit: «Vade, quo uis, libere
et in nomine Domini». Et Geminus ait: «Ego omnino uolo recipere
martyrium pro nomine Iesu Christi». Et angelus ait Gemino:
«Serue Dei, martyria cessauerunt, sed uade in prouinciam
Romanorum, et ibi post sanctos labores quiescas in Domino»; et,
his dictis, recessit.
Et Geminus letus in Domino, pergens ad mare, fecit ibi speluncam
et comedebat herbas et bibebat aquam, et mansit ibi decem
et octo dies. Et pastores mirabantur multum de ipso. Dixit autem
Geminus puellae pastoris haec: «Filia, offer mihi aquam».
Quae respondit: «Domine mi, non possum, quia manus meae
aridae sunt». Et Geminus, pro ea orans Deum et signans eam signo
crucis, statim manus sanatae sunt. Et puella exultans cucurrit,
aduocans matrem suam et omnes etiam uicinas, ostenditque
manus sanatas, dicens, quod ille ignotus sanauit eam. Quae, uenientes
ad uirum Dei et audientes uerba uitae eternae, ab eo bapti-
|
|