celeritate praevidimus procedendum. Post
felicem autem ingressum in regnum nostrae Majestatis,
quamplures fideles nostri regnicolae,
qui ad proditorum nostrorum falsae suggestionis
instantiam, per mentitae mortis nostrae spem
frivolam, conspirationis factionibus adhaeserunt,
postquam rem in contrarium sibi cessisse
videntibus, veritatis lumen emicuit: proditores
eosdem tanquam ipsorum volentes
communicare versutiis, cujuslibet spei frustratos
imaginem reliquerunt. Et cum non nisi in
duobus praedictis castris tantum Scalae videlicet
et Capuacii se temere prout scripsimus
receptassent, unum ex castris ipsius Scalae
videlicet Thomasio de sancto Severino et filio
ejus proditoribus nostris, ibidem nostri carceris
custodiae mancipatis, fidelium nostrorum
regni prompta devotio, per virilem et instantem
expugnationem ipsius, ad Majestatis
nostrae dominium revocavit. Et sic reliquo
tantum ex castris ipso Capuacio scilicet,
adultionis ejusdem proxime diffuso, diffugio,
quod circumcingi nostrorum fidelium
clara devotione mandavimus, proditores
praedicti, quibus nulla prospicimus suffragativa
remedia, velut ex duobus praedictis castris
cum alia munire nequiverunt, uno et
fortiori perdito, manus nostras effugere non
valebunt. Et sic tam justo judicio quam veloci,
de proditoribus nominatis et eorum sequacibus
ultione recepta, sic in brevi confidimus
|
|