Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 88


abscinthium et acuta quasi gladius biceps, ut non immerito huic paci illud
Ezechie valeat applicari: Ecce, ait, ecce in pace amaritudo mea amarissima.
Pacis etenim huiusmodi possessores, quia vite sue non credunt, etsi
pax forte sit in circuitu, ipsi tamen intra se timidis semper sibique
contrariis suspicionibus corrixantur, sicut scriptum est: Sonitus terroris
semper in auribus
eius, et cum pax sit, semper ille insidias suspicatur. Nam,
sicut liber Sapientie protestatur, timida est semper nequitia. Et iterum
alia scriptura dicit, quia fugit impius nemine persequente. Rursum de hiis
ait dominus in Levitico ita: Dabo pavorem in cordibus eorum et terrebit
eos sonitus folii volantis
. Quod si forte ex hiis aliqui tam liberis inveniantur
prosperitatibus feriari, ut universa de corde timoris extirpata sollicitudine
et in totum interiori oculo dececato omnia libita licita reputent
nec huius pacis gaudiis se umquam estiment vacuandos, cum repente huic
fantastice ac momentanee paci disturbatio vera eternaque successerit, eo
infelicius quo improvidentius pax ista suos deseret amatores. Cum
enim
carnales dixerint secundum apostolum pax et securitas, tunc repentinus
eius superveniet interitus
gravis et subitus sicut dolor in utero
habentis et non effugient
.
XIIII. De discordia, quam reprobi in natura sua
apud inferos patientur.
Hic interitus presentis lucis privatio est et anime perditio, quam anime
simul et corporis dampnatio subsequetur; ubi illi, qui beati hic vane pacis
successibus videbantur, iam vere miseri pacem querent et non invenient
eam apud se, hoc est in natura propria, certaminis passuri molestiam, qua
gravior et amarior nequeat cogitari. Irremediabilis enim ibi rixa pene et

Torna all'inizio