[52]
Quod laudant eam, id est divinitatem, ut in magnitudine omnia
excellentem
Sed quoniam redemptorem excellentie magnitudo consequitur, ideo
laudant divinitatem, id est Christum, ut in magnitudine omnia excellentem.
Cum enim omnia que sunt principium habeant, sed non omnia finem,
ut corpus et spiritus, cum ex principio sint aliquo, quia perpetua sunt,
fine carere probantur, theosophi laudant Deum ut excellentem omnia
in magnitudine finis, eo quod, cum sit ipse principium et finis omnium
que sunt, in magnitudine fins excellit omnia, quia non habet nec habuit
primum finem, id est non incepit ab aliquo initio, sicut incoharunt omnia.
Unde David: «Magnus Dominus et laudabilis nimis» id est sine fine
«et magnitudinis eius non est finis» quia non incepit ab aliquo fine, id
est ab aliquo initio. Igitur excellit omnia in magnitudine finis, quia non
incepit. Vel excellit omnia in magnitudine sapientie, quia «sapientie
eius non est numerus». Cum ergo excedit omnia in numero sapientie
sue, numerus autem sit magnitudo, constat eum excellentem esse et
laudari magnitudine excellenti omnia. Vel laudant eum excellentem
omnia in magnitudine mirabilium, unde item dicit David: «Quis Deus
magnus sicut Deus noster? Tu es, Deus, qui facis mirabilia», quasi
dicat: magnus est Deus noster et excellenter et incomparabiliter magnus,
quod probant ea que ipse solus facere potest mirabilia.
Ergo laudant eum magnitudine excellentem vel quia hoc est, id
est magnus et excellens, vel quia hoc facit, id est magnum et excellentem,
ut Ioseph fecit «quasi patrem <ph>araonis», et Moysen «deum pharaonis»,
et David fecit nomen quasi «nomen magnorum qui sunt in
terra», et Petro potestatem dedit et «claves regni celorum», et omnibus
regeneratis ut essent filii Dei concessit.
Quod autem queris de magnitudine qua Deus magnus est, utrum
|
|