Petrus Damiani: Epistulae

Pag 340


ascensione ac pentecoste necessario fateantur. Quod si nobis obiecerint
decollationem sancti Iohannis idcirco non habere vigilias, quia de tempore
passionis Domini quo videlicet sanctus Baptista peremptus est, in Augustum
mensem ex more transfertur, respondemus non propter mutationem
festivitatis hoc fieri, sed quoniam cum vigiliis sanctam nativitatem
eius excepimus, ne popularis gravetur infirmitas, in eiusdem decollatione
sola unius diei solemnitate contenti sumus.
Postremo de beati quoque Bartholomei vigiliis, quas nonnulli iam
violare paulatim incipiunt, non diversa sententia est. Quo nimirum die
aliquando abbas quidam non infimis comitantibus viris, de longinquis
finibus ad nos in heremo degentes pransus et cenaturus advenit. Alia vero
die festivitatis scilicet apostolicae rogatus, ut digressurus gintaculum caperet,
rennuit, nullisque precibus acquievit. Sed o digna restituens divina
sententia! Sive in coenobium sanctimonialium quod tunc visitavit, sive
apud aliquem saecularium ad quoscunque transmisit, per totam diem
illam ne vini quidem vestigium potuit invenire. Sicque divina dispenstione
coactus est ieiunii debitum in ipsa festivitate persolvere, cuius non
timuit vigilias contra aecclesiasticae institutionis regulam temerare. Et, ut
ita loquar, luit in festo, quod deliquerat in profesto.
Haec igitur, dilectissimi, de octo vigiliis examussim suo tempore celebrandis
sanctitati vestrae inelimato stilo conscripta direximus, et ut vos ad
ea corrigenda quae nunc insolenter emergunt viriliter accingamini, ut
revera Christi milites adhortamur. Teneatur itaque per vos aecclesiasticae
genium disciplinae, paternae tradicionis norma permaneat, religionis status
a sua dignitate non corruat, vigor aecclesiasticus non mollescat. Enimvero
non ambigo scripturam hanc, si in eorum manus devenerit quibus
sunt perosa ieiunia, turpiter conspuendam. Ab his scilicet quibus tumet
uncta cutis atque nitidula, qui sobrietati dum infoederabiles pugnas inferunt,
rubentia pingues ora flammascunt. Michi autem nullius amore vel
odio, rectum licet occultare quod sentio. Et qui Iulianum Cesarem octo

Torna all'inizio