: Annales Veronenses antiqui

59


64.
.MCCXXVIII. Imperatores.
[A] Hoc tempore Bolonienses iverunt in obsidionem castri
Baçani de Mutina.
[A] His temporibus imperator Fredericus transfecavit mare.
65.
.MCCXXX. Pontifices.
[A] Hoc autem anno, temporibus, die sancti Martini, tanta
fuit inundatio aquarum in finibus Lombardie et Mantue, quod nunquam
recordari potest, et flumen Athesis ita fortiter crevit, quod
aqua per plateas civitatis ascendit et usque ad Sanctam Mariam Antiquam,
et pons Navium secundo cecidit. pontes etiam fossatorum
Verone quamplurimos mergere propter fortitudinem aquarum,
et multa tonitrua et coruscationes audite fuerunt tamquam
estivo tempore foret.

Torna all'inizio