quis ad haec tam idoneus, quam hic, qui ab ipsis cunabulis spiritu superbiae repletus nihil
meditabatur praeter elationem et superbiam? Hic namque, nobis cernentibus, omnem obedientiam
et subiectionem domino nostro papae Gregorio exhibuit; cardinalis sed et ipse cum
honore illum ac dilectione in sacro Lateranensi palatio recepit hospitio, et proximum illum
a dextris suis in sancto habuit concilio et primum in omnibus, quibus digne oportuit,
sperans verum esse, quod perditissimus simulavit. Ille autem non post multa per superbiam
incidit in inobedientiam, factus pariter periurus sed et parricida tandem iniquus, quia
patrem sanctum ad mortem usque est persecutus.
19. Talem, inquam, tam iustum, tam sanctum cum suis fautoribus in papam elevat
Heinricus. Roma non quaeritur nec Romanus aut clerus aut populus. Unus quidem affuit
Hugo nomine candidus facie, nigerrimus mente, olim, sed dudum iam pro
suis sceleribus iuste excommunicatus et abiectus. Hic dampnatus dampnatum, periurus
periurum, parricida laudat parricidam. In loco siquidem horrido et asperrimo, in mediis
nivalibus Alpibus, ubi fames assidua et frigus pene semper continuum, locus ipse vicus est
pro civitate, qui Brixanerium vocatur, altissimis circundatus scopulis, ubi etiam vix nomen
btinetur christianitatis. Hic principalis ecclesiae privilegia, hic summi sacerdotis iura,
hic sanctorum patrum instituta, hic omnia evacuantur canonica decreta; nimirum, si qui
rogarent, ut alium coelis imponeret Deum, quantum in ipso erat, aestimo, faceret atque
confirmaret. Nam nec omnino novum est aucupium, quod agit, a pueritia quippe sua sic
didicit. Enimvero dum venerabilis papa Alexander canonice fuisset olim electus, ipse Cadolum
Parmensem episcopum in Theutonicis partibus suum papam elegit Romamque
direxit, qui diuturnam discordiam bellaque multa commisit. Huic nefariae praesumptioni
mater ipsius Agnes imperatrix interfuit, quae sancti Spiritus illustratione compuncta apud
ipsum papam Alexandrum confessionem postmodum fecit, poenitentiam accepit; cui id
prae caeteris iniunctum est, quatenus Romae moraretur, ibique sancto Petro vigiliis orationibus
et ieiuniis satisfaceret, ac prodesset ecclesiae consiliis et auxiliis, prout valeret. Ille
autem in sua permanens detestabili pertinacia, Wiberticum adorans daemonium, admonetur
rursus ab apostolico affectu paterno, missis ad eum episcopis Albanensi et Paduano.
Atqui dum non emendatur, rursum periculossissime excommunicatur. Ille ergo
quasi novo tyrannidis aucupio tunc incipit universarum ecclesiarum tam praedia, quam
omnes pene thesauros earum militibus dispertiri; quos et omnes parti suae agglutinat
praeter admodum paucos, quos reservavit sibi Dominus, ut non curvarent genua coram
Baal.
20. Collecto igitur exercitu Romam tendit, atque primo mox ingressu omnem furorem
suum in supradictam dominam Mathildam convertit, villas incendit, castella diruit,
quae tamen, divina se protegente misericordia, non nimium detrimenti sustinuit. Tunc,
inquam, hominis ingenium et sapientiam, utpote sancti episcopi Anselmi laudare posses.
Nam etsi navis fortis et bene composita est nautaeque prudentes, facile tamen periclitatur,
nisi sapiens et validus fuerit gubernator. Illa pro pietate matris solicitabatur, ille gubernandi
artem meditabatur; illa potestatem exercebat, ille regebat; illa praeceptum et
ille dedit consilium. Excellebat tamen ille in omnibus. quia obedierunt sanctitati suae tam
ipsa, quam sui omnes, plus tamen ipsa. Nec mirum. Adeo enim singulis per singula provide
ac sapienter consiliatus est, ut et dicto quondam regi cunctisque maioribus ac minoribus,
pene totius Italiae sola domus illa resisteret, iniuriam Dei suamque vindicaret, honorem
obtineret, et gratiam Dei non amitteret. Nimirum suis id meritis impetratum est, ut
laudabilis illa et gloriosa per exteras etiam terras praedicaretur. Quid ni? Illa enim nobiliter
et magnifice, insolito mulierum more, plus dico quam viriliter agebat, nullum fere
periculum metuebat
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|