Salimbene de Adam: Cronica

Pag 78


pro eo quod in ultramarinis partibus stetit multis annis.
Hic fuit filius consobrini mei et in Ordine fratrum Minorum fuit
valens homo, sacerdos et predicator et litteratus valde; optime
scivit Arabicum, id est Saracenicum, et optime Gallicam linguam;
in regimine prelationis valens homo fuit, honestus et bonus et
sanctus; Mutine obiit, in loco fratrum Minorum sepultus. Alter
frater istius Bernardus est dictus. De aliis non curo. Soror
istorum prima, domina Avança, pulcherrima domina, ex qua
nata est filia que in Ordine sancte Clare Parmensis monasterii
soror Karacosa vocatur, honesta domina et Deo devota. Secunda
soror supradictorum fratrum domina Cisa fuit, duabus vicibus
maritata, ex qua filie et filii nati sunt. Tertia soror supradictorum
fratrum soror Maria est dicta, pulcra domina, sapiens et
honesta, que in monasterio Immolensi Ordinis sancte Clare ultimum
diem clausit.
Porro de casali meo in monasterio Sancti Benedicti inter
Padum et Larionem, in quo comitissa Matildis est sepulta, et est
in episcopatu Mantuano, fuit dominus Villanus, sacerdos et sanctus
homo et persona sollemnis. In monasterio vero de Bersello
fuit dominus Conradus, filius domini Bernardi, filii domini Leonardi,
filii domini Bernardi iudicis, a quo inchoavimus, qui mortuus
est in bello; cuius uxor pulcherrima domina Karacosa,
prudentissima et sagacissima valde, que optime rexit domum
suam post mortem viri sui. Hec nata fuit de Çapironibus.
Porro ego frater Salimbene et frater Guido de Adam domum
nostram destruximus in masculis et feminis, religionem intrando,
ut eam in celis edificare possemus. Quod nobis prestare dignetur
qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in secula seculorum!
Amen.
Ecce, genealogiam parentele mee preter intentionem meam
descripsi, et multos dimisi et multas, causa brevitatis, tam antiquos
quam modernos, quos non descripsi. Ex quo autem inchoaveram
eam, visum fuit michi eam congruum esse perficere propter
quinque.
Primo, quia soror Agnes, neptis mea, que est in monasterio
Parmensi Ordinis sancte Clare, in quo se amore Christi reclusit,

Torna all'inizio