Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 578


Quae et quot sunt consideranda in bello, si debeat
publica pugna committi.
Cap. IX.

Ut patet habita, circa negocia bellica est cautela
maxima adhibenda. Nam quia bellorum casus irremediabiles
sunt, diligenter videnda sunt, quaecunque circa
bella consideranda existunt, prius quam pugna publica
committatur: melius est enim pugnam non committere,
quam absque debita praevisione fortunae et casui se exponere.
Videmus autem in bello duo existere. videlicet viros
pugnantes, et auxilia alia quae requiruntur ad pugnam.
Ex parte autem virorum pugnantium, quantum ad praesens
spectat sex sunt attendenda: sicut etiam ex parte auxiliorum
et adminiculantium ad bellum, sex alia enumerari
possunt, quae etiam sunt attendenda. In universo igitur
rex, aut princeps, aut Dux exercitus qui debet esse
vigilans, sobrius, prudens, et industris, duodecim debet
considerare: sex ex parte virorum bellatorum, et sex ex
parte amminiculantium, prius quam eligat publicam pugnam
committere. Sunt autem sex ex parte hominum
bellatorum, quae faciunt ad obtinendam victoriam. Primum
est, numerus bellantium. Nam ubi plures sunt bellantes
(caeteris paribus aliis) secundum quod huiusmodi sunt
victoriam obtinere debent: nam ut dicitur 2. Polit. quantitas
in compugnatione est utilis, sicut maius pondus magis
trahit. Secundo, ex parte bellatorum attendenda est
exercitatio. Nam habentes brachia inassueta ad percutiendum,
et membra inexercitata ad bellandum, deficiunt in
sustinendo pugnam, est enim consuetudo quasi altera natura,
ut quilibet virilius et expeditius, et cum minori labore
et poena faciat opera consueta. Tertio, attendenda est tolerantia
erga necessitates corporis. Nam existentes in

Torna all'inizio