Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 399


n. 100
Praeter crucem qua in mundo crucior duas patior cruces
in curia graviores, necessitatem videlicet et urgentem
instanciam creditorum, quarum quaelibet ad confractionem
meam per se sola sufficeret, etsi contra me junctura
se triplici non unirent. Instat enim a tergo exactor assiduus
repetens mutuum quod retroacto tempore deficientibus
expensis curiae contrahere sum coactus, cui dum
satisfacere nequeo blandiri compellor. Angit praeterea
durus et domesticus creditor individuus naturae comes,
cui deesse non possum nec audeo suum denegare tributum.
Hiis igitur crucibus trahor quarum primae utinam per
principem excellentioris rei remedio consulatur, qui duas
potest de facili dum praecipiat relevare. Sed qualiter ego
canus et emeritus in domo domini de cujns gratia spero
quotidie recipere potiora, impudens panis petitor coram
suis aspectibus advenirem. Ista potius ore alieno tractentur.
Si vobis est igitur, bone magister, animus, si superioris
honor et memoria magistri meique cura vos inde
sollicitant, si conditionem meam, immunitatem manuum
et quicquid contra me agitur non dissimulat favor vester,
id quod necessitati et instantiae creditorum expediat
quaeso apud dominum procuretis, cum impatiens morae
sit famelicus hospes et exactor intendat equos et supellectilem

Torna all'inizio