Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 304

Tomus I


exercitualibus commodis et bellorum aggressibus
opportuna. Et cum ipsi fugae digressum
nostrum ascriberent, et timori cautelam:
propter quod audaciae cornua assumentes
nos semper a latere sequebantur: interjecta
veruntamen difficultate locorum, tandem
ipsos ad flumen Lolii caute deduximus,
ubi parato nostrorum transitu pontium ipsi se
ad habilitatem suorum, per quos Lolium
transierant remotis longi itineris spatiis invenerunt.
Prius tamen, quam nos opportunitate
transitus Lolii potiremur, in quadam planitie
prope ripam fluminis supradicti castra
nostra defiximus: credentes eos in audacia jam
concepta persistere, ut ad commune certamen
vadato quodam modico flumine, nobis ad
transitum propter ripas infesto, nobiscum pugnaturi
transirent. Et cum per dierum aliquot
spatium [quibus Imperialis clementiae memores,
verba pacis, per Magistrum domus
sanctae Mariae Theutonicorum, et alios viros
religiosos, interposita patienter audivimus]
ipsorum verbosam audaciam praestolaremur
ibidem, facta tamen eisdem per solennes nuncios
nostros belli copia, et facultate concessa,
quod vadum ad nos secure [transirent, vel
nos secure] transire permitterent ad eosdem:
cum ad rem ventum est neutrum

Torna all'inizio