autem, cum ab oratione rediret, Theodosium filium relinquens, Constantinopolim
moritur. Cuius temporibus Anastasius Rome fit episcopus, et post Anastasium
Innocentius, qui firmavit in sabbato ieiunandum et pacem inter missarum sollempnia dandam.
Theophilus Alexandrinus et Iohannes Constantinopolitanus episcopi claruerunt. Fuit autem
Iohannes doctrina mirabilis et ideo gratus populis, sed quia rigidus, clericis odiosus; qui
nocturnos ymnos instituit et multa conscripsit; exilium passus vitam previsa morte finivit.
Abdas Persarum episcopus rege ipsorum ecclesiam persequente, pyrion, id est
templum, in quo ignem adorabant, omnino destruxit. Hormisda vero et Beniamin fidem
servantes martirio coronantur. Ieropolitani vero cum Nilamonem elegissent episcopum,
ait: “Cras erit quod Domino placebit”. Cumque sequenti die ad eius cellam episcopum
suscepturi venissent, inquit: “Oremus”. Qui orans terminum vite suscepit cum oratione.
Orosius autem presbiter Hyspanus multa conscripsit. Eiusque temporibus cum barbari
Constantipolim invasissent, angelorum turba apparuit armatorum, quos barbari putantes esse milites
discesserunt.
Anno Domini CCCCX. Honorius cum Theodosio filio fratris Archadii regnavit an[nis] XV.
Honorius circa initia imperiis sui Romanis bellum gladiatorium interdixit. Contra quem
Gothi armantur et Alarico duce anno ab urbe Roma condita M°C°LX°IIII. Romam invadunt,
ex parte incendunt, et a sexto die, quo ingressus fuerat, depredata Urbe fuit egressus. Ecce
igitur altera Babilon. Sicut enim Babylon post MCLXIIII an[nos] a sui condicione
vastata est a Medis et Arbace rege ipsorum, sic post totidem an[nos] a sui condicione Roma
vastatur ab Gothis et Alarico rege ipsorum, precepto prius dato, ut quantum possent a sanguine
temperarent; et si quis in sacra loca, presertim sanctorum Petri et Pauli basilicas intraret,
securus maneret. Item Alarico defuncto Athaulphum regem sibi Gothi constituentes
Romam redeunt, et si quid residui fuerat, more locustarum erodunt, auferentes inde Placidiam,
quam sibi Athaulphus duxit uxorem. Interea Stilico, qui fuerat tutor Honorii, ut filium
substitueret in imperio, Suevos, Alanos, Guandalos, Burgundiones ad arma conmovit. Quo
cognito pater et filius occiduntur. Constantinus etiam tyrannus, in Britannia imperator
electus, misit in Hyspanias filium Constantem nomine. Contra quem Honorius Constantium
comitem strennuum et bellicosum misit ad Gallias, qui Constantinum aput Arelatum occidit; filius
eciam Constans aput Viennam peremptus est. Athalus preterea Gothorum imperator effectus
a Constantio capitur; hos et multos alios tyrannos Honorius industria Constantii superavit.
Itaque Gualia rex Gothorum effectus Placidiam honeste servatam fratri restituit et pacem
cum eo fecit. Quam Honorius Constantio dedit uxorem, de qua genuit Valentinianum. Preterea
in consortem suscepit imperii, sed evolutis VI mensibus mortuus est. Post hec Honorius
exercitum in Britanniam misit ad defendendum eam a Scotis et Pictis; similiter et
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|