Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
Sarcaraucas et Parthionas mons est Oscobares, ex quo Ganges  
et Lazer exundant. A fonte Gangis usque ad fontem fluminis  
Ortogorre, qui a septentrione est ubi montani Paropanisade,  
Taurus est. A fontibus Ortogorre usque ad Ortogorre civitatem  
inter Hyrcanos, Scythas et Gangaridas Caucasus est. Ultimus  
autem inter eos et Passiadras mons Imabus vel Imavus,  
ubi Crisatoras fluvius et Samara promontorium ab orientali  
excipiuntur Occeano, et sic Imavus extremus est Caucasus.  
Alii, Taurum hunc totum volunt eumque ab oriente nostrum  
usque mare deducunt, Caucaso huius tam longi monti nil preter  
particulam orienti propinqua donantes.  
CAULON Calabrie seu Brutiorum mons est in finibus Ytalie,  
freto Sycilie propinquus, Baco fertilis et cui eiusdem nominis  
oppidum fuit.  
CELIDONIUM ultimum est Tauri promontorium, in nostrum effusum mare. 
CELIUS mons Urbis est a Cele Vibenno nobilissimo duce Tusco  
dictus eo quod Romulo adversus Latinum regem cum auxiliaribus  
venerit; inclitus quidem multis titulis, sed nec minus  
insignis est quod in eo poeta Ennius habitaverit.  
CELTICUM promontorium Hispanie in Occeano procurrens. 
CENEUM promontorium Eubee in septentrionem  
directum. 
CENUS extremum Ytalie promontorium versus Pelorum  
Sycilie tendens, non amplius .XII. stadiorum intervallo  
distantia. 
CERASONCHISEON promontorium Propontidis in quo Bizantium  
oppidum, cui postea nomen Constantinopolis. 
CERAUNI montes in Epyro oriuntur et ex inde continuo iugo  
Ripheis iunguntur, a parte altera in Euxinum et Meotida atque  
Thanaim cadunt, altera vero in Caspium.  
CERCIUS mons est haud longe a Thessalia, a Merope quippe  
eunti Thessaliam invenitur. 
CESPIUS Urbis mons est regione Exquilia apud edem Iunonis  
Lucine. 
CHILDARDUS Hibernie mons est.
  |  
  |