hoc videlicet quod unaqueque civitas adiuvaret alteram, si imperator 
aut eius procuratores vel missi aliquam iniuriam vel malum 
amplius sine racione eis inferre vellent, firmiter inter se firmaverunt 
ac iureiurando — salva tamen, sicut dicebatur palam, 
imperatoris fidelitate — corroboraverunt. Ac certum terminum 
inter se statuerunt, in quo omnes Mediolanum pergentes  
ipsos Mediolanenses in ipsa Mediolani civitate ponerent et 
cum eis tam diu in ipsa civitate manerent et eos ad fossata 
ipsorum relevanda adiuvarent, quam diu ipsi Mediolanenses 
secure stare per se solos posse in ipsa civitate confiderent. 
Quo quidem sic peracto omnes leto animo ab ipso colloquio 
separati sunt. 
Statuto vero termino propinquante predicte civitates 
Mediolanum venientes cum vexillis et armis multis Mediolanenses 
in ipsam Mediolani civitatem cum magno gaudio 
magnaque leticia mense Aprilis introduxere et omnia, que 
eis promiserant, bene ac leto animo ipsis adimpleverunt. Cum
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |