Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 165


ferrum tuum in vno angulorum domus, et comederunt illud
mures. Ipse vero vendiderat et comederat precium eius. Et
ait mercator: Nunquam audiuimus esse in mundo animal
quod frangeret ferrum, et mures comederunt modo illud.
Nunc autem nihil reputo illud, ex quo Deus liberauit te ab
eis, et non offenderunt te. At ille gauisus [est] de verbo quod
audiuit ab eo, rogauitque illum vt comederet secum illa
die, et statuit sibi terminum reueniendi ad eum. Postquam
vero recessit ab eo, mercator cogitauit argumentum vt caperet
sibi filium suum. Qui cum furatus esset eum, abscondit
in domo cuiusdam. Et cum rediret ad eum, dixit ille qui
amiserat filium: Vidisti ne filium meum? Cui respondit:
Alia die prope tuam domum vidi auem, que rapuit vnum
puerum; nescio tamen vtrum fuit filius tuus. Ille vero cum
audiret, clamauit et dixit hominibus qui erant ibi: Audiuistis
vnquam tale, quod aues rapiunt pueros? Et respondens,
mercator dixit: Ita est. Terra cuius mures comedunt
mille libras ferri, dignum est vt eius aues rapiant pueros.
Ille vero cum audiret hoc verbum, confessus est ei abstulisse
ferrum suum. Et ait ei: Restitue mihi filium meum, et ego
restituam tibi ferrum tuum. At ille restituit sibi filium, et
ille ferrum.
Inquit K[elila] D[imne]: Induxi tibi hoc exemplum vt scias
quoniam, si temptasti agere proditionem contra regem tuum,
quid facies contra alios? Iam scio quoniam nobilitas apud te
nihil reputatur, nec scis nil esse in mundo peior illo qui
credit in eo qui non habet fidem, et qui facit misericordiam
illi qui non recognoscit illam, et qui dat doctrinam non recipienti,
et secretum reuelat non celanti illud. Nec spero ammodo
posse transmutari tuos mores, sed in natura in qua
natus es permanebis. Nam arbor amara, si tota melle perungeretur,
non pro tanto faciet fructum dulcem. Et ego erraui

Torna all'inizio