Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 392


ad seipsum. Nec est mirum; quia unita ad similitudinem se habent eorum quae
sunt unum. Et quamvis nomen amicitiae imponatur proprie secundum quod
amor ad alios se diffundit, tamen etiam amor quem quis habet ad seipsum amicitia
et caritas potest dici, inquantum amor quem quis habet ad alterum, procedit
a similitudine amoris quem quis habet ad seipsum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Gregorius loquitur quantum ad primam impositionem
nominis caritatis.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de amicitia secundum quod
importat amorem diffusum ad alios.
Ad tertium dicendum, quod illa quae sunt unum secundum numerum, possunt adhuc
uniri per affectum; et ideo potest esse amor, etiam proprie dictus, ad seipsum.
Ad quartum dicendum, quod amicitia consistit in adaequatione quantum ad
affectum; sed iustitia in adaequatione rerum. Sed per operationem animae possunt
accipi sicut diversa ut unum, ita idem ut plura; quod contingit quando
actus animae in ipsum agentem reflectitur: et ideo amicitia magis potest esse
ad se quam iustitia: quamvis etiam iustitia possit esse hominis ad seipsum
metaphorice dictum, inquantum in homine etiam diversa secundum rem inveniuntur,
scilicet diversae vires, quarum adaequatio in eo quod unicuique competit,
iustitiam metaphoricam facit, ut in 5 Ethic. dicitur.
Ad quintum dicendum, quod amare seipsum quantum ad hominem exteriorem
nimis est vituperabile: sed amare seipsum quantum ad hominem interiorem est
valde laudabile; et hoc est caritatis.
ARTICULUS 7
Utrum diligere debeamus corpora nostra ex caritate
Ad septimum sic proceditur.
1. VIDETUR quod corpora nostra non sint ex caritate diligenda. Caritas enim
non refugit conversationem cum eo ad quem caritas est. Sed caritas facit refugere
communicationem ad corpus, ut patet Rom. 7, 24: «Quis me liberabit de
corpore mortis huius?». Ergo corpus non est ex caritate diligendum.
2. Praeterea, Philosophus dicit, quod vituperabile est hominem seipsum
diligere quantum ad id quod est exterius in seipso. Sed corpus nostrum
est maxime exterius. Ergo vituperabile est corpus nostrum diligere. Ergo non
diligitur ex caritate.
3. Praeterea, beatitudo nostra erit in fruitione Dei. Sed illius fruitionis corpus
nostrum particeps esse non potest. Ergo non est particeps nostrae beatitudinis:
ergo non est ex caritate diligendum.

Torna all'inizio