Eidem iidem, super eodem, per dictum archiepiscopum Beneventanum.
Vestra divina sanctitas non ignorat quod sic est uni facienda remissio,
quod pluribus ex hoc tribulatio non incumbat. Bonum namque commune,
tamquam divinius singularibus profectibus antefertur, et tunc precipue
quando in generali utilitate clauditur, singularis hinc percutitur
pestilens, hinc perversi turbantur, puniuntur iniqui, ut iusti foveantur in
pace et in malorum turbatione quiescant. Hinc mundi principes noctes
ducunt insompnes, ut iura promant et leges, quibus retundatur iniquitas
et innocentia mitium inter improbos tuta fiat, ut, dum totius pervicacitas
iuris opprimitur malleo pene, acerbitas transeat presumptoribus in
exemplum, ne, si licenter vagari liceat in campo certaminis, vitiorum
iustitia patiatur aborsum et accepto libello repudii cogatur extra mundi
terminos exulare. Cum igitur frater … monachus monasterii supradicti,
pro cuius liberatione scripsistis, sic cum morte ac mortis principe coniurarit,
sic se collegerit totum ad vitia, sic a se pietatis conceptus et opera
funditus relegarit, quod, sub ala protectionis vestre iussus secure accedere
ad monasterium prelibatum, in necem abbatis et quam plurium
nostrum totalemque destructionem nostri monasterii operosis conatibus
aspirarit, miramur quod pro liberatione ipsius dicto domino abbati
nostro litteras destinastis. Eius namque liberatio turbaret celum, moveret
terram, aera nubilaret, latrones excitaret ad furta, mortes et excidia
procuraret et totius monasterii ac regionis turbaret statum pacificum et
quietum. Sed, ut firmiter credimus et pro certo tenemus, facti qualitas
vos excusat, cuius ignorantia peritissimos fallit et nonnumquam importunitate
sui non concedenda impetrat sub spem pietatis et simplices
aures principum eo magis inclinat, quo subdola sub semplicitatis spem
callidius se submittit. Placeat igitur pie paternitati vestre, qui quodammodo
vocati estis in partem sollicitudinis et plenitudinem potestatis, in
quantum estis pars corporis Summi principis, ad regimen universi in
|
|