Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 688


Et hae quatuor uniones inveniuntur in corpore mystico. Prima est, inquantum
omnia membra eius sunt unius naturae vel specie vel genere. Secunda est,
inquantum colligata sunt ad invicem per fidem, quia sic continuantur in uno
credito. Tertia est, secundum quod vivificantur per gratiam et caritatem.
Quarta est, secundum quod in eis est Spiritus Sanctus, qui est ultima perfectio
et principalis totius corporis mystici, quasi anima in corpore naturali.
Prima autem dictarum unionum non est unio simpliciter: quia illud in quo est
unio haec, non est unum numero, sicut est in tribus sequentibus: quia per fidem
et caritatem in uno credito et amato secundum numerum uniuntur: similiter
Spiritus Sanctus unus numero omnes replet. Homines igitur infideles non pertinent
ad unionem corporis Ecclesiae, secundum quod est unum simpliciter; et
ideo respectu horum Christus caput non est nisi in potentia, secundum scilicet
quod sunt unibiles corpori.
Homines autem fideles peccatores pertinent quidem aliquo modo ad unitatem
Ecclesiae inquantum continuantur ei per fidem, quae est unitas materialis; non
tamen possunt dici membra proprie, nisi sicut membrum mortuum, scilicet
aequivoce. Et quia unitas corporis ex membris consistit, ideo quidam dicunt,
quod non pertinent ad unitatem corporis Ecclesiae, quamvis pertineant ad unitatem
Ecclesiae; et sicut operationes quae sunt ad alterum, possunt aliquo
modo fieri per membra arida, ut percutere, vel aliquid huiusmodi, non tamen
operationes quae sunt animae in membris; ita nec mali recipiunt spiritualis
vitae operationes a Spiritu Sancto; sed tamen Spiritus Sanctus per eos operatur
spiritualem vitam in aliis, secundum quod aliis sacramenta ministrant, vel alios
docent. Sed homines fideles in gratia existentes uniuntur secundum tertiam
unionem, quae est formalis respectu huius secundae; et iterum secundum quartam,
quae est completiva totius. Et ideo horum proprie dicitur Christus caput.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sicut in corpore naturali vires diffusae per
omnia membra, differunt numero secundum essentiam, sed conveniunt in radice
una secundum numerum, et praeter hoc habent formam unam ultimam numero;
ita etiam omnia membra corporis mystici habent pro ultimo complemento
Spiritum Sanctum, qui est unus numero in omnibus: et ipsa caritas diffusa in eis
per Spiritum Sanctum, quamvis differat in diversis secundum essentiam, convenit
tamen in una radice secundum numerum. Radix autem operationis proprie
est ipsum obiectum, ex quo speciem trahit: et ideo, inquantum est idem numero
amatum et creditum ab omnibus, secundum hoc unitur omnium fides et caritas
in una radice secundum numerum, non solum prima, quae est Spiritus Sanctus,
sed etiam proxima, quae est proprium obiectum.
Ad secundum dicendum, quod per corpus Christi verum significantur ea quae
sunt membra corporis mystici; non autem ea quae sunt membra aequivoce,
idest secundum similitudinem tantum et situm.

Torna all'inizio