Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 174


Hec tibi si nocuit, hanc tu de corde repellas:
Est virtus vitium posse fugare nocens".
Fulco stupens miratur habet quia talia verba
Paulinus: sompnus cogitat ut sit adhuc.
Talia dum credit, iteratam prebuit illi
In facie palmam qua gena tota rubet;
Nec satis est: per cesariem sed prendidit illum
Opposito satagens sternere posse genu;
Insuper emittit magnas ad sidera voces,
Nam putat ut sompnus taliter ire queat.
Talibus attonitus factis, Paulinus abire
Cogitat, et celeri posse latere fuga;
Credit enim factus quia Fulco sit rabiosus,
Spiritus et quoniam vexat iniquus eum;
Morte mori subita metuens, exclamet utrumne
Auxilium nescit sive resistat ei.
Intra se dicebat: "Ero si forte peremptus,
Esse nocens anime corporis atque puto:

Torna all'inizio