Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 27

Liber I


eius ad quem scribit, apponit: Plinius, quod ego meminerim, numquam; Cicero his fere, quas exposui, causis. Atque haec de exordio in praesentia satis. Nunc ad narrationem accedemus.
De narrationum generibus.
Cap X
Narratio, ut scribit Cicero, est rerum gestarum expositio. Eius alii tria, alii plura genera fecere: ego duo tantum esse puto. Unum, quod ad negotia et ad civiles causas accommodatum est, quod activum sive negotiosum appellari potest. Alterum, quod ab usu fori negotiorumque remotum, domi tantum et in otio exercetur: quod domesticum sive ociosum, opinor, vocemus. Ac superius illud quidem dicendi genus, quoniam certum finem sibi propositum habet, ut efficiat quod vult, sive laudet, sive deliberet, sive defendat, sive aliquid horum contrarium faciat, ita tractandum est ut non quaecunque gesta sint, sed quae ad nostram maxime causam faciunt, exponamus. Eius genera sunt duo: unum quod ad totam rem et causam exponendam pertinet: qualis est narratio Clodianae caedis apud Ciceronem pro Milone: quod genus epistolarum frequenter recipit in negotiis, in laudationibus, petitionibus, commendationibus. Alterum est quod

Torna all'inizio