parte dare, aut alienare per nullum ingenium, sine consensu 
et voluntate abbates preordinatos in predicto monasterio 
Sancti Vincencii. eciam et manifestaverunt dicentes ipsa, que 
supra Adelberga abbatissa, una cum suprascripto advocatore suo, pro 
parte suprascripti monasterii puellarum Sancte Marie, ut iam dictum 
monasterium Sancte Marie cum rebus [.....], et pertinenciis eius 
fuissent sub regimine et monicione de abbatibus predicti monasterii 
Sancti Vincencii ad regendum, et gubernandum ipsas, et semper 
abbates predicti monasterii in predicto monasterio Sancte Marie abbatissa 
et prepositos ordinasset, eciam ipsa, que supra abbatissa cum 
suprascripto advocatore suo, ut quonddam venerabilis domno Leo, 
abbas suprascripti monasterii Sancti Vincencii, qui fuit antecessor 
ipsius, qui supra domnus Paulus abbas, illa eadem Adelberga abbatissa 
in predicto monasterio ordinasset abbatissa, et ille ei decretum 
dedisset, et ipse domnus Leo abbas ibidem prepositum 
suum ordinasset, et illam in eodem monasterio per voluntate ipsius 
domni Pauli abbatis modo abbatissa esset. cumque talia hec omnia 
suprascripta abbatissa ante domnus Pandolfus gloriosus princeps, 
dux, et marchio, et iam dicti comiti, et episcopus, et iudex, et 
sclavini, et bonis hominibus facta adque perfecta essent, iudicaverunt 
ipsis, qui super gloriosus princeps, dux, et marchio, et iam 
dictis comitibus, et episcopis, et iudex, et sclavinis, ut a modo et 
semper predictus Paulus venerabilis abbas, eiusque successores, et 
pars iam dicti monasterii Sancti Vincencii subiectum habere predicto 
monasterio puellare Sancte Marie, secundum manifestacionem 
predicte Adelberge abbatisse, et suprascripto advocatori suo Rayneri, 
cum rebus, et cellis, et ecclesiis eis subiectis, et omnibus 
suis pertinenciis, sub regimine et dominacione predicti monasterii 
Sancti Vincencii. Quapropter recordando im perpetuum et omnia, 
que superius legitur, quam et pro securitate predicti domni 
Pauli abbatis, et de eius successoribus, hanc exinde de omnia suprascripta 
ad pars iam dicti monasterii Sancti Vincencii emissus est
  |  
  |