Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 26


Petrus magister stolii, totum id previdens, cum iam plerique
vela deducerent, ultro, mirantibus cunctis, in fugam conversus,
carbasa ventis exposuit. Cetere quoque galee fugientem ducem
prout queque poterat sequebantur; barbari vero, quos proditoris
dolus non latuit, sexaginta galeas armantes, quas ad terram
metu stolii prius eduxerant, persecuti sunt ilico fugientes. Septem
galee capte sunt a Masmudis; relique turpiter misereque
re gesta in Siciliam pervenerunt. Ea res et barbarorum animos
plurimum extulit et obsessis desperationem incussit. Nam
et pauci quidem sed invicti bello milites erant et cibi premebantur
inopia. Quicquid tamen in tanta rerum angustia virtus
poterat, effecerunt. Nec enim solum tante multitudinis creberrimos
impetus viriliter sustinebant, sed et singulis fere diebus
egressi, barbarorum perturbabant exercitum, nonnulli post multam
stragem hostium revertentes. Rex itaque Masmudorum,
consumptis omnibus que ad optinendam urbem sibi crediderat
expedire, iam obsessorum militum audaciam considerabat attonitus
eorumque virtutem et constantiam mirabatur, et nullis
urbem iam sperabat posse viribus expugnari, ultroque nisi famis
intolerantiam perfugarum inditio cognovisset, ab obsidione amoturus
erat exercitum. Sed ubi contra consuetudinem humanam

1



5




10




15




20
Torna all'inizio