Guido Faba: Ars dictaminis

348


sinis carere dignoscitur»; vel sic: «Longe distat a tramite
rationis, qui honestum se reputat avaritie dehonestatus rubigine».
In periodo vero datur regula singularis, quia
semper debet esse dictio quatuor sillabarum, cuius penultima
sit acuta. Exemplum: «Privilegium meretur amittere, qui
concessa sibi abutitur potestate».
LXXXIX.
De consillabicatione.
Item, ad habendam copiam dictionum que secundum regulam
prenominatam in distinctionibus finitivis requiruntur,
nota quod bisillabe dictioni consillabicatur monosillaba in hunc
modum: «Illud ieiunium divinis auribus est acceptum, quod
eleemosynarum pietate non vacat». Item consillabicantur
due bisillabe, et fit dictio quatuor sillabarum; item una monosillaba
et trisillaba, et efficitur tetrasillaba isto modo:
«Pro salute gentium animam suam debet ponere bonus pastor»,
et «Pro tuenda iustitia sapiens se opponere non formidet».
LXXXX.
De signis post exordia.
Nota quod ista signa congrue secuntur exordia, et in
principio narrationis ponuntur «hinc, inde, igitur, itaque,
ergo, sane, nimirum, equidem, siquidem, ideo, idcirco, proinde,
quare, nam, namque», et similia. Exemplum: «Ad amicum
secure confugitur, de cuius gratia nullatenus dubitatur. Hinc
est, etc.», vel «Proinde est, quod amicitiam vestram
de qua plene confidimus exoramus etc.»

Torna all'inizio