omnes eum pro suo posse juvarent
Unde praedictus Abbas Wido nimium impeditus
quia neque eos omnino pulsare, neque
quas ipsi violenter tenebant eis
auferre valebat, praefixit diem, eosque in placitum
venire coegit.
Cumque multi advocati essent in praesentia
praefsti Ducis, et praedictorum Episcoporum,
Synogalliae videlicet, et Nuceriae, nec non
Berardi Spoletini Episcopi, et Walterii
Furconensis et in praesentia Bernardi et Petri
Judicum Sacri Palatii, et Berardi Comitis filii
Comitis Theodini, Attonis Comitis, et fllii
ejus Alberici Comitis, Ugonis Comitis, et
Offredi Comitis filii Monaldi Comitis, praenominatus
Abbas habuit verba hujuscemodi:
Domne Dux, et vos Domni Episcopi, Comites
et Barones, qui ex praecepto Domni Imperatoris
vocati venistis, audite me, si vobis placet,
pro amore Domini nostri Jesu Christi:
Monasterium istud, cui Deo volente praesideo,
quod institutum fuit et fundatum a Sanctissimo
Imperatore et victoriosissimo Ludovico, ita spoliatum
est et nudatum omnibus bonis, ut servi
Dei, qui in eo latitant vix habere valeant unde
vivant diebus singulis, vicini nostri, qui nos
pro Deo diligere et pro metu Imperatoris caros
habere deberant, invaserunt possessiones nostras,
occupaverunt Castella, quae Antecessores
nostri cum magnis expensis ad tutelam Monasterii,
et decus regni aedificaverant, nec ea nobis
reddere volunt, imo de illis nos et nostros
quos paucos nobis reliquerunt, expugnant. Alii
Abbates qui ante me fuerunt, quoniam erant
de carne eorum laesionem Ecclesiae patienter tulerunt.
Ego vero, qui extraneus sum, qui in
nullo habeo fiduciam, nisi in Deo et justitia
Domni Imperatoris, tantum malum ferre non
possum, obsecro et obtestor pro amore Dei, et
reverentia vestrae praesentiae, illos qui hactenus
debaccbati sunt in destructionem et confusionem
Ecclesiae Sancti Clementis et deiectionem nostrae
Congregationis, reddant sponte quod male de
nostro tenent,et non sperent me cedere minis,
quia paratus sum pro honore Ecclesiae meun
sanguinem fundere, et pro nomine Salvatoris.
His dictis obmutuit, et quod illi respondere
vellent, sicut vir sapientissimus cum maxima
gravitate diutius expectavit.
Tunc illi in unum conglobati consilium acceperunt,
et quod ex consilio acceperant uni
pro omnibus intimare praeceperunt. Tunc ille
jussus inquit: Domne Dux, et vos omnes
Episcopi, et Barones, qui praesenti interestis
concilio, amicorum et consanguinorum nostrorum,
qui revera una sumus caro, incoepi vobiscum
loqui; et si defecero, sicut in hac terra est
consuetudo, non est bonum quod ipsae propter
meam simplicitatem damnum patiantur, ipsi
poterunt emendare si aliquid minus fuerit nostro
eloquio. Non indigemus multis verbis, petimus
misericordjam et pietatem Domni Abbatis,
ne velit proscribere filios nostros, qui fuerunt
nati et nutriti sub alis et praesidio Beati Clementis:
quod male tenuimus, bene tenere parati
sumus: occupatores, pervasores vocamur, nos
servos Monasterii et benefactores amodo et deinceps
et fatemur et promittimus, et quicquid
necessiarium fuerit Ecclesiae tam in libris, quam
in ornamentis, de nostro dare, et censum annuatim
persolvere, et contra hostes, si aliqui
contra Monasterium insurrexerint, nos pugnaturos,
et succesores nostros scripto et sacramento
confirmabimus.
|
|