Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 499

Tomus I


opaca caligo luculentam mei laboris operam operit,
et falsae accusationis objecto
veritatis instantiam obfuscavit, de quo si dicere
liceat, nulla labis contagio polluit
nec secreta cordis offensio me remordet. Vellem
itaque [quod si relata veritatis fulcimento
quomodolibet fulcirentur,] quod severus
juris aculeus aequa lance judicii percurreret
mentem meam; nam quod de jure venit supplicium
leviter est ferendum. Sed quia teste
vero Dei judicio, nulla macula negligentiae
aspersus, de neglecta cura decretae mihi
provinciae nulla justa caussa suadente percutior,
dolore satis admoneor, et pro tanta calamitate
doloris attributae mihi sine caussa desidiae,
compellor emittere spiritum rationis, nisi forsan
hanc tantum dixero ultimam esse adversae
fortunae sarcinam, quia dum miseris aliquod
crimen infligitur, quae sine caussa
perferunt, meruisse creduntur. Scio quod
ipsa rerum necessitate cogente, nec minus divinae
provisionis instinctu principes gentium
sunt statuti; quo vitae necisque arbitri gentibus,
super quas quisque fortunam, sortem statumque
habet, alios velut executores divinae
scientiae stabilirent; quod ubi personaliter
esse non possent, adesse potentialiter crederentur
per loca remota sui regiminis officiales idoneos,
quos sui lateris comitatus illustrat
quasi partes sui corporis destinarent. Per

Torna all'inizio