dies imperator, qui multos poterat pati labores, cum Laudensibus 
equitibus atque peditibus et cum parte equitum Cremonensium, 
qui ex mandato imperatoris Laude venerant, et cum quadam 
pretheria Laudensium ad capiendum Pontirolum reversus 
est, ubi quedam ecclesia bene armata et munita hominibus remanserat; 
ipsamque partim bello partim ipsius pretherie pavore 
capiens, homines qui ibi aderant cepit et ipsos bonis suis 
expoliatos Laude duci precepit. Deinde Faram rediens ipsumque 
Fare castrum post diu factum ibi prelium capiens et homines 
de Fara cum maxima preda bonorum, que in castro 
fuerant, Laude referens, maximam copiam equitum Mediolani 
ex altera parte Adue supra ripam conspexit. Qui venerant 
illuc, ut ipsum imperatorem offenderent, si possent; putantes 
eum cum solis Laudensibus Pontirolum ivisse, sicut alia vice 
fecerat. Et tunc Mediolanenses ad quendam vadum Adue 
nimis altum venerunt, simulantes se velle transire et imperatorem 
invadere, ut milites, qui cum imperatore erant, allicerent 
ad flumen transeundum, ut in aqua, que nimis erat ibi 
discurrens et alta, periclitarentur. Imperator vero, peritissimus 
omnibus suis militibus, precipi fecit, ne aliquis ad
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |