Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 577


quadrata, vel aliquam formam aliam quam requirit
dispositio et aptitudo. Porta autem principalis
ex illa parte fienda est, quae respicit hostes, vel circa
quam protectus est exercitus. Sunt etiam in castris ponenda
insigna ad terrendum hostes: et etiam ad hoc, ut si
contingat aliquos de exercitu elongare a castris, visis insignis
melius sciant ad castra redire. His itaque pertractatis
superest videre quis munitionis modus attendendus
sit in costructione castrorum. Nam si exercitus diu ibi
morari intendat, eligendae sunt fortiores munitiones, et
fiendae ampliores fossae. Sed si solum ibi pernoctare cupit,
aut ibi debet per modicum tempus existere, non
oportet tantas munitiones expetere. Modum autem, et
quantitatem fossarum tradit Vegetius dicens, quod si non
immineat magna vis hostium, fossa debet esse lata pedes
novem, alta septem. Sed si adversariorum vis acrior imminet,
contingit fossam ampliorem et altiorem facere
ita, ut sit lata pedes duodecim, et alta novem. Est tamen
advertendum quod si fossa sit alta pedum novem, propter
terram eiectam supra fossam crescit quasi pedes quatuor:
ita quod tota fossa alta erit quasi pedes tresdecim:
debet enim esse fossa in ante ex parte hostium, et terra
proiicienda est ad partem intra, ubi est exercitus collocandus.
In terra autem illa figendi sunt stipites, et
ligna, et munitiones aliae; quas secum exercitus
portare debet. Sic ergo castris
constitutis, sic fossis factis, poterit
exercitus morari securus.

Torna all'inizio