“Si autem acceperis uxorem, non peccasti, et si nupserit virgo, non peccavit.” Dixisti: “Ut ait Apostolus, debitores sumus 
non carni.” Ita est; non enim ita carni servimus, ut spiritu et corpore tempore congruo Deo serviamus? Ob quam causam 
audi beatum Ambrosium; ait enim in libro De bono coniugali: “Continentia non corporis, sed animi virtus est; virtus 
autem animi aliquando in opere manifestatur, aliquando in habitu latet. Et iustificata est sapientia a filiis suis, qui vident 
continentiae virtutem in habitu animi semper esse debere; in opere autem pro rerum ac temporum opportunitate manifestari.” 
Diffamasti nos et ordinem nostrum Romae et civibus nostris male dulcoratis, ut tuam scientiam vel loquacitatem ostenderes, 
sed unde fructum bonum habere tu credis, ibi seminarium bonorum fructuum habere non poteris, beato Ambrosio super 
Beati Immaculati tractatu attestante, qui ait: “Periculum est non solum dicere falsa, sed etiam vera, si quis ea insinuet 
quibus non oportet. Quod vitium quadripartitum est, vel adulationis vel avaritiae vel iactantiae vel loquacitatis incautae, 
quia dum adulari vult aliquis ei, cui loquitur, effundit mysterium. Nonnulli etiam studio lucri, mercedem perditionis secuntur, 
ut tegenda silentio vendant loquendo: alii, ut plura nosse videantur et scientiam suam iactent, aperiunt quod celare 
deberent, et dum sine iudicio locuntur, verbum emittunt quod revocare non possunt,” de quibus Dominus: “Vos estis qui 
iustificatis vos ipsos coram hominibus. Deus autem novit corda vestra;” qui enim perdiderit divina, posteritatem animae 
suae seminariumque meritorum habere non poterit. O amice, si tibi a Deo fuerit commissum, ut omnia perficeres, Veritate 
attestante, deberes dicere “Servus inutilis sum:” si autem Apostolum imitaris, deberes sentire cum eo dicens: “Debemus nos 
firmiores imbecillitatem infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque nostrum proximo suo placeat in bonum ad 
hedificationem.” Praeterea intellige, quid sanctus dicat Gregorius: “Superiores invicem, maxime eos, qui nobis contenti non 
sunt, proximos vestros attendite, quia et quos agere aliqua prava conspicitis, quae in eis lateant bona nescitis; magnus ergo 
unusquisque esse studeat, sed tamen aliquo modo se esse nesciat, ne dum sibi magnitudinem arroganter tribuit, amittat. 
Hinc enim de Saule superbiente per prophetam dicitur: Cum tu te parvulum conspiceres, ego te prae caeteris magnum feci; 
quia vero tu te magnum conspicis, a me parvulus aestimaris.” Si enim per fragilitatem carnis, ut tibi videtur, peccamus, 
habemus beati Ambrosii consolationem; ait enim in libro De saeculi fuga: “Si per fragilitatem carnis et mundi illecebras 
ita mentem nostram formare non possumus, reverentia paternae prolis peccatum levemus. Caritas enim multitudinem peccatorum 
operit. Qui enim ad imaginem Dei esse non potuit, sit ad plenitudinem caritatis.” Ait enim in libro De poenitentia: 
“Regnat in nobis lex huius carnis contraria legi mentis nostrae, et captivos nos in peccatum trahit, ut faciamus 
quod nolumus.” Item super Lucam: “Non otiose statim in principio Genesis Dei iussum coniugium copulatur, nisi ut 
haeresis destruatur. Sic enim Deus coniugium probavit, ut iungeret;” in multis enim natura nostra cotidie febricitat. Unde 
sanctus Ambrosius super Lucam: “Febris enim nostra avaritia est, febris nostra libido est, eo quod ignitae sunt cupiditates;” 
unde ait Apostolus: “Si se non continent, nubant; melius est enim nubere, quam uri. ” Multi ante homines casti et mundi 
esse videntur, sed ante Deum flagitiosissimis vitiis irretiti apparent. Unde idem super Lucam: “Non semper enim omnis, 
qui iustus est ante homines, iustus est ante Deum. Aliter vident homines et aliter Deus; homo videt in facie, Deus autem 
in corde.” Enim ut nos a laqueis mortis, quibus vita ista urgetur, liberati essemus, incurrimus minima, ut maiora devitaremus. 
Multos enim laqueos, ut ait psalmista, in via hac superbi absconderunt. Et qui sunt isti laquei? audi sanctum 
Ambrosium super Lucam: “Oculus enim meretricis est laqueus peccatoris, laqueus in pecunia, laqueus in religione, laqueus 
in studio castitatis.” Separasti nos ab uxoribus nostris, tu qui es Apostolo iustior, sanctior prophetis, mundior patriarchis, 
non iustitia, non caritate, imo lanceis et ensibus durissimisque iniuriis, quas legaliter ab initio christianitatis nostri antecessores, 
sibi et nobis vim propter vitium naturae facientes, tradiderunt. Unde si tibi et tuis placet, audi quid sanctus Ambrosius 
super Lucam dicit: “Quam periculosum est, si fragilem adolescentulae vel adolescentis aetatem errori peccandi criminose 
offeras! Audi legem Domini, cui obsecuntur etiam qui leges ferunt: Quos Deus coniunxit, homo non separet. Ab initio 
autem Dei lex est. Quae est lex Dei: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt 
duo in carne una; “ergo qui dividit uxorem, carnem suam scindit, legem dividit, separat corpus, et facit eos moechari. 
Virginitas, ut ait beatus Ambrosius, suaderi potest, imperari non potest. Quid igitur de illis respondebis, qui iam se per 
quindecim aut viginti annos coniugali thoro copulaverunt? Dixisti: “Fornicatores et adulteros iudicabit Deus!” Aperte verum 
est; sed de fratribus tuis quos tu vides tecum credere unum patrem habere, unam fidem catholicam tenere, unam et propriam 
uxorem venialiter uti dicens, peccasti: stat enim sanctus Ambrosius in Vercellensi epistola: “Dicimus quod qui fuerit 
in Christo baptizatus, haberi iam non debeat fornicarius.” Forsitan adhuc illa sententia implicitus es, qua olim illi de 
Monteforti te imbuerant, qui omnem christianitatem mulierem non tangere et genus humanum sine semine virili apum more 
nasci dicentes, falsis sententiis affirmabant? Volo autem et ego atque desidero omnem ordinem ecclesiasticum mundum nitidum 
purum et sanctum; sed dicit apostolus: “Nemo potest esse mundus a peccato et sanctus.” Iob videns humani generis 
fragilitatem, dicit: “Numquid fortitudo lapidum fortitudo mea, aut caro mea aenea est? ” Praeterea cum tu nos in multis 
diffamasti, et dicens clamasti, sacerdotem aliqua tabe attactum sacrificium Deo offerre non posse, debuisses cognoscere, quod 
Dominus in Apocalypsi dicit: “Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus: beati qui lavant stolas suas, ut sit potestas 
eorum in ligno vitae, et portas civitatis intrent. ” Sunt enim maculae, quae sola confessione lavantur, quam lavationem 
supradicta sententia Iohannis significat. Quin etiam Domino attestante audi quae coinquinant hominem. Ait: “Non enim 
quae intrant in hominem coinquinant, sed quae exeunt de homine. ” Adulteria, homicidia, periuria sunt, quae coinquinant 
hominem; scis enim, et satis, ordo clericalis in quid pronus sit ad peccandum propter incontinentiam. Unde sanctus Gregorius 
in Moralibus Apostoli sententiam affirmat dicens: “Et Paulus cum quosdam in ecclesia incontinentes aspiceret, concessit 
minima, ut maiora devitaret, dicens: “Propter fornicationis causam unusquisque suam uxorem habeat. ” Item in 
Registro secundo dicens ad Sabinum episcopum, inter multos verborum nodos, quaedam sacrilegis universo clero scribens 
dixit: “Praeter illa quae superius dixi, curae tuae sit eosdem fratres nostros episcopos adortari, ut subiecti in sacris videlicet 
ordinibus constituti, quod ipsi servant ad similitudinem modis omnibus servare commoneant. Hoc tamen modo adiecto, 
ut hii, sicut canonica decrevit auctoritas, uxores quas habent, irreprehensibiliter regant.” Dicis: “Cum uxoribus Deo servire 
non potestis.” Verum est, si plus Deo illam amaremus. Unde ipsa Veritas: “Qui amat patrem aut matrem aut fratres 
aut uxores, non est me dignus;” quod enim sancti Patres de episcopis dicunt, tu inordinate intorques. Non enim 
sumus, quod debemus; sed enim tales nos Deus amat, quales futuri sumus, non quales sumus, sicut ipse Augustinus in libro 
de Trinitate dicit: “Quales enim amat Deus, in aeternum conservat. ” Item ipse Augustinus: “Et si exterius offerenda 
  |  
  |