6 Iam vir divino munere confirmatus pium mentis desiderium
complere non distulit; sed facultate se temporis offerente, laetus
exsurgens confidenter se crucis signo munivit, assumptisque secum
pannis venalibus pretiosis, ad vicinam, quae Fulgineum dicitur, civitatem
perrexit. Quibus ibidem cum equo cui insederat, venditis,
onustus pecunia repedavit; cum statim in opere Dei fervens, piis illam
pauperum usibus, piis aliarum necessitatum obsequiis mancipare
disposuit. Iam tam graviter ipsa pecunia cor, a curis liberum esse
procurans, offendit, quod et eius, quam velut arenam reputabat, gravamen
non sustinens, quantocius illam deponere festinavit. Invenit
itaque prope Assisium quamdam ecclesiam, olim in honore sancti Damiani
constructam, sed iam ruinae prae nimia vetustate propinquam.
Cuius ipse continuo necessitatem commiserans, reverenter introivit
in illam. Ubi invento quodam paupere presbytero, primum
illi reverentiam, manibus deosculatis, exhibuit; deinde pecuniam pro
resarciendis ecclesiae parietibus obtulit. Videns autem sacerdos virum,
quem totaliter paulo ante saeculo deditum noverat, vehementer
in facto illius obstupuit; et ab eo sibi illudi existimans, pecuniam
non recepit. Denique propositum suum plenius exponenti vix credens,
ad ultimum ut secum morari posset instanter roganti consensit,
pecuniam tamen metu parentum illius omnino recipere renuit.
|
|