unde dicitur in Ecclesiastico: "De patre impio conquerentur
filij, quia propter illum [sunt] in obprobrium".
aliquando vero ille amor potest esse indifferens, idest nec bonus
sive meritorius, nec malus, [quando] scilicet pater non habet
respectum ad filij malitiam, si est malus; nec ad filij gratiam, si
est bonus; sed tantum ad naturam, quia scilicet diligit filium ex
eo quod est filius. et iste amor est ita naturalis, quod etiam communis
est bestijs. unde dicit Augustinus [in libro] La Omeliarum:
"[Si] serpentes et lupi amant filios suos, non
est laudandus qui filios amat, sed est detestandus qui non amat.
si filios amas, serpentibus compararis; si filios non amas, a serpentibus
vinceris". ipse autem amor naturalis est maior in
parentibus respectu filij, quam sit in filio respectu parentum. et
ratio est quia parentes de natura sua propria dederunt filijs corpus
suum, filij autem parentibus in generatione sua nichil dederunt.
et ideo parentes diligunt filios suos ut rem suam, ut carnem
|
|