parochianos maxime diebus solennibus,
habere non possumus ad divina: imo, quod
deterius est, nefas credunt, si ab aliis quam ab
ipsis audiant verbum Dei. Propter quod
factum est, ut debitis decimis et oblationibus
privati vivere non possimus, nisi nos ad aliquod
opus, vel ad artes mechanicas, sive ad
quaestus illicitos convertamus. In nullo deinceps
differt a laicis ordo noster, et ab eorundem
conditione discrepare natura in aliquo non
videtur: imo nostra deterior est in multis, quia
nec laici cum salute, nec clerici esse possumus
cum honore. Quid ergo aliud superest, nisi
ut Ecclesias nostras conditas ad Dei et sanctorum
suorum honorem, funditus diruamus, et
in quibus nihil aliud cultus et ornatus remansit
quam, tintinnabulum et vetus imago fuligine
superinducta? Proh dolor, plura loca,
quae olim pro devotione fidelium multis signis
et miraculis coruscabant, privatarum personarum
suppellectilibus jacent plena, sacrataque
altaria multo hactenus ornatu composita, vix
uno nudo linteamine, vel perforata sindone
vestiuntur: pavimenta etiam multo studio dudum
lota, et herbarum, odorum, et florum
suavitate compluta, nunc pulvericata sordescunt.
Ipsi vero Praedicatores et Minores, imo
nostri Praelati potius et majores, qui a domiciliis
et tuguriis inceperunt, domos regias et
palatia subnixa altis columnis et officinis distincta
variis erexerunt: quorum impensae deberent
in usus pauperum erogari. Et qui prius
in nascentis eorum religionis exordio, deposito
fastu, calcare mundi gloriam videbantur,
nunc fastum resumere, et amplecti videntur
|
|