convenerunt. et assidentibus ępiscopis, pręsbyteris cardinalibus 
et pręfecto cum iudicibus ac Romanorum maioribus, 
perlecta sunt et audita utrarumque partium monimina. et quoniam 
huius monasterii pręcepta et privilegia antiquiora videbantur, 
et iustitia ex maiori parte favere videbatur huic ęcclesię, visum 
est clericis, pręfecto, iudicibus et sapientibus qui aderant viris, ut 
prędictam ęcclesiam in Minione cum gualdo et monte Gosberti, 
seu Ripa Albella, et marino portu, cęterisque bonis sibi collatis 
apud Cornetum et Centumcellensem urbem intus et extra positis, 
hoc Farfense monasterium quiete et tranquille perpetuo, absque 
omni litis calumnia, haberet et possideret. ęcclesię vero predictę 
Sanctorum Cosme et Damiani, pro parte iustitie quam secundum 
posteriora instrumenta videbatur habere, centum libras denariorum 
vice commutationis vel restitutionis domnus abbas huius 
monasterii attribueret. huius itaque pacti tenore a domno archidiacono 
prolato, et ab omnibus laudato, Odmundus abbas pręfatę 
ęcclesię refutavit pro se et suis successoribus omnem litem et 
querimoniam de pręfata ęcclesia Minionis coram omnibus in manu 
domni B[erardi] abbatis huius monasterii, sub pena Viginti librarum 
auri. pręcepta autem et privilegia que apud se de illa habebat, 
reddidit  ei pręsentaliter. quę omnia congregatio monasterii 
pręfati Sanctorum Cosme et Damiani audiens laudavit et 
confirmavit. scriptum vero istud pro perpetua securitate huius 
monasterii Durantus scriniarius legaliter ędidit, sicut divus Iustinianus 
imperiali sanctione inquiens indidit: « Gesta quę sunt 
translata in publica monimenta, perpetuam volumus habere firmitatem. 
nec enim morte cognitoris perire debet publica 
fides » . 
Item, Ugo filius Rimanni concessit in hoc monasterio res 
suas in Marsi ubi dicitur Secretianus. item, Guilia filia Arduini 
quę fuit uxor de Maco concessit et confirmavit omnes res 
et castellorum sive ęcclesiarum portiones suprascripti viri sui, idest 
de castello Carbi, et de castello Bobelano. item, Azolinus
  |  
  |