vel suffocatum manducaverit, non solum eruditionis totius alienus, sed
ipsius quoque intellegentiae communis prorsus extraneus, sub anathematis vinculo
obligatus in laqueo incidat diaboli.
Illud autem, quod alii ex ipsis dicunt, quod predistinatio ad vitam sive ad
mortem in Dei sit potestate et non nostra; isti dicunt: ‘Ut quid conamur vivere, quod
in Dei est potestate?’ alii iterum dicunt: ‘Ut quid rogamus Deum, ne vincamus temptationem,
quod in nostra est potestate, quasi libertate arbitrii?’ Re vera enim nullam
rationem reddere vel accipere valent, ignorantes beati Fulgentii episcopi ad Eugipium
presbiterum contra sermonum cuiusdam Pelagiani opuscula directa, quibus infra multa
idem pater docens haec verba subiungit: Illi autem, dum pro se gratiam solum reprehensibiliter
intromittunt, in se damnabiliter calcaverunt, quia alios ad vitam, alios ad mortem asserunt
destinatos, adverte, quibus se impietatis nexibus ligant. Si ad bonum predistinatus sum, contra
malum resistere necesse mihi non erit; si vero ad malum natus, bonum mihi exercere nihil proderit;
ac sic in utraque parte intercluso appetitu laudis et gloriae, unus securitatem, alius desperationem torpebit,
ac per haec odiabitur omnis iustitiae exercitatio, oratio cessabit, languebit operatio. Sed non ita est;
quin potius incessanter oremus, quia ipse dominus dicit: ‘Sine intermissione orate, ne intretis in
temtationem’. Nihilhominus contra omne peccatum non solum oratione, sed etiam labore luctemur,
quia ipse dominus presenti lectione testatus est, quia ‘unusquisque propriam mercedem accipiet secundum
suum laborem’. Haec verba, quibus auctor sermonis illius veritatem predistinationis nititur
obpugnare, inconsiderate atque indiscrete prolata, Deo nos adiuvante, monstramus. Et post cetera:
Opera ergo misericordiae ac iustitiae suae preparavit Deus in eternitate incommutabilitatis suae et, sicut
futurorum operum suorum numquam fuit ignarus, sic in eorundem operum preparatione numquam
inprovidus. Preparavit ergo iustificandis hominibus merita, preparavit hisdem glorificandis et premia;
malis vero non preparavit voluntates malas aut opera mala, sed preparavit eis iusta et eterna subplicia.
Haec est aeterna predistinatio futurorum operum Dei, quam, sicut nobis apostolica doctrina
semper insinuari cognoscimus, sic etiam fiducialiter predicamus. Beatus enim Paulus predistinationem
eorum, quos Dominus gratis salvat, et evidenter et frequenter insinuat. Ipse enim dicit de Deo: ‘Nam,
quos prescivit, et predistinavit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis
fratribus’; et post: ‘Quos autem predistinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos
autem iustificavit, illos et glorificavit’ – non utique alios, sed, quos predistinavit, hos vocavit, hos
iustificavit, hos glorificavit. Nihil incertum in Dei operibus nutat, quia nihil suae predistinationis
evacuat; predistinationis igitur suae opera vocatione Deus inchoat; glorificatione consummat; non
tamen in omnibus quos vocat, sed quos secundum propositum vocat: ‘Diligentibus enim Deum omnia
cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt '. Item post multa: Teneatur
ergo predistinationis veritas a fidelibus cunctis, quia, quisquis divinum non credit in hac predistinatione
[consilium, non perveniet ad gloriosum eiusdem predistinationis] effectum; quisquis autem
non est predistinatus ad gloriam, invenitur sine dubio prescitus at penam, quae ideo in Dei preparatione
predistinata cognoscitur, ut per eam infidelitas atque iniquitas puniatur. Propter quod
beatus Iudas apostolus quosdam predistinatos dicit in iudicium his verbis: ‘Subintroierunt enim
quidam homines impii, qui olim pręscripti et predistinati erant in hoc iudicium Dei nostri’ – vigilanter
autem in doctrina spiritus sancti predistinatos impios non dicit ad peccatum, sed ad iudicium, id est
non ad impietatem, sed ad punitionem; non enim predistinati sunt ad hoc, quod vitiosae impietates
admittunt, sed ad illud, quod iudicio aequitatis divinę recipiunt: ipsorum enim opus est, quod
impie faciunt; [Dei autem opus est], quod iuste recipiunt. Item post cetera: Proinde quod auctor
illius sermonis subsequenter adiunxit dicens: Quin potius incessanter oremus, quia ipse dominus
dicit: ‘Sine intermissione orate, ne intretis in temptationem’, et post: Nihilominus contra omne
peccatum non solum oratione, sed etiam labore luctemur, et iterum: Sic laborantes vocat dominus
dicens: ‘Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam’; sed nos a Deo
humiliter gratiam poscamus, quam conlaborantem iugiter habeamus, per quam nos Deus et in labore
custodiat et ad mercedem peracto labore perducat.
|
|