Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 116

Liber II


Benedicti, Francisci, Dominici. Dignitas consideratur sacra an profana, ut pontifex an rex; perpetua an ad tempus, ut princeps an praetor. In affectione consideratur notitia, ut notus an ignotus; benevolentia, ut amicus an inimicus; consuetudo, ut hospes an familiaris; propinquitas, ut civis an peregrines; coniunctio, ut cognatus an affinis; officia, ut bene an male de nobis meritus. Atque haec in personis consideranda esse puto. Mutat autem in his scribendi rationem, earum quas modo nominavimus, partium potissimum comparatio. Aliter enim, ut paulo ante dicebam, ad similes, aliter ad dissimiles scribendum est. Igitur si ad eos scribere nos continget, qui omni ex parte similes nobis paresque sunt, quanquam difficile admodum id quidem videtur, tamen si quando continget, honorifice de illis loquemur eorumque dignitatem, virtutem, ingenium, iudicium nos magnifacere ostendemus. Ita tamen loquemur, ut nostrae quoque vel aetatis vel dignitatis rationem habeamus. Si ad eos scribemus qui nobis aliqua ex parte superiores sint, qua ex parte videbuntur praestare, ei nos plurimum in scribendo tribuemus: etiam si nos eos caeteris in rebus aut aequare aut superare videamur. Nam si ad natu maiores scribemus, eorum aetati plurimum deferemus, praesertim si ei aliqua pars adiuncta sit ex earum

Torna all'inizio