Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 66


Quaestio. Numerus unde dicitur? A numerando vel a Numeria dea,
quam antiqui de[e]am numeri esse dixerunt, sive a Numa Ponpilio, qui
primus invenit numerum apud Romanos. Item de eodem: sive nume
rus dicitur quasi nummorum rivus. Antiqui enim nescientes numerare
sua tempora suosque dies ex lapillis numerabant, in prosperitate
candidis, in adversitate nigris. Hinc Persius ait: Hunc, Macrine, diem
numera meliore lapillo .
Numeri nominum quot sunt? Duo. Qui? Singularis, ut hic poeta;
pluralis, ut hi poetae. Singularis quippe dicitur quoniam ad unum, pluralis
eo quod ad plures dicitur. Secundum quosdam tertius est numerus,
qui dualis dicitur, eo quod singulariter proferri non potest, ut hi
duo et ambo. Sed nos hunc numerum non recipimus, quia quicquid
singularitatem excedit, inter pluralitatem computatur, et ideo plurale
est. Item quidam numerum singularem dixerunt non esse numerum,
quia numerus a pluralitate, non in uno proprie dicitur, cum omnis numerus
col<l>ectio sit unitatum ab uno ad plures procedens. Nos autem
numerum singularem bene numerum esse dicimus, eo quod geminatus
et multiplicatus omnes numeros facit et quia omnes numeri
ex ipso componuntur et etiam in ipso dissolvuntur.
Nunc vero quoniam de numero habetur ratio, quaerendum est,
quae dictiones habent numeros. Illae videlicet, quae personas habent
finitas vel infinitas, ut sunt nomina pronomina verba et participia. Inde
contingit quia, si verbum deficit personis, deficit et numero, sicut
in infinitivis impersonalibus gerundivis et supinis liquido patet.
De communibus numero. Sunt etiam nomina numero communia,

Torna all'inizio