ex studiis vestris fructus colligitur evidenter,
et ex opere probatur satis efficax argumentum:
dum immodico polliciti rupta promissio
minus in multis fidei praedicat, et nihil
in similibus repromittit. Et sic nedum amicum
efficit in amore retrogradum, sed praeter
omne fiduciae meritum turbationis judicia provocat,
et odium cum foenore recompensat.
Scire potestis enim, et scire debetis, quanto
cordis affectu quantoque animositas inconstantia,
de ense mihi per vos praegnans facta
extitit promissio, quae a praegnantium similitudine
discrepans, nec diem produxit foetui,
nec horam partui commodavit; imo [ut loquela
sit verior] ex promittentis desidia, sicut
pro firmo creditur, abortivit. Frater, cur
evanuit sic illa promissio? Cur amicum praecipuum,
qui propositum in ense firmaverat,
sic per frivola verba deduxit? Nunquid ensis
potui esse retributor? Nunquid ad simile respondere?
Considera igitur frater, et pensa
quid feceris, ut si amicum, qui fidem ex
fide promissa conceperat, decepisti, nunc te
ipsum sentias redargutum.
Cap. XLVII.
Regratiatur communi Mutinensi, dolenti de
casu regis Sardiniae.
Ex relatione literarum vestrarum, quas
super eventu H. regis Sardiniae, dilecti
|
|