Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono pacis

Pag 177


fidei potest referri. Et I Cor . et II Cor . 1 «Ecclesie Dei que est Corinthi
etc. gratia vobis et pax». Bonum autem ecclesiasticum prefertur bono
temporali, sicut et caput ecclesie idest papa prefertur capiti temporalium
idest imperatori.
Sed contra, quia ecclesia hoc prohibet; unde in concilio generali
Innocentius III, Extra, De rebus ecclesie alienandis vel non «Cum laicis
quamvis religiosis disponendi de rebus ecclesie nulla sit attributa potestas».
Item Extra, De emunitate ecclesiarum, Non minus et Adversus consules etc.
Et dicendum quod ecclesia excipit casum comunis utilitatis; unde
dicit ibi Non minus «Nisi episcopus et clerus tantam necessitatem vel
utilitatem inspexerint ut absque ulla coactione ad relevandas comunes
utilitates vel necessitates, ubi laicorum non suppetunt facultates, subsidia
per ecclesias extiment conferenda»; Glosa : «Conferre enim debent sicut
et alii possessores ad iter faciendum vel pontem edificandum vel reficiendum».
Multo ergo magis pro bono pacis possunt accipi per laicos bona
ecclesiastica.
Sed contra, quia ibi, Adversus consules , additur «Propter imprudentiam
quorundam romanus pontifex prius consulatur, cuius interest
comunibus utilitatibus providere».
Et dicendum quod hoc debet intelligi nisi principalis summus pontifex

Torna all'inizio