constat quod habitus fidei in ipso non manet. Et si aliqua credenda credat, hoc
est ex ratione humana: si enim habitu fidei ad haec credenda inclinaretur, contraria
fidei refutaret, sicut omnis habitus renititur eis quae contra illum habitum
sunt.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis credant aliquid quod est supra naturam,
non tamen credunt illud per habitum infusum quo dirigantur, sed per
aestimationem humanam.
Ad secundum dicendum, quod habitus scientiae inclinat ad scibilia per modum
rationis; et ideo potest habens habitum scientiae aliqua ignorare quae ad illum
habitum pertinent. Sed habitus fidei cum non rationi innitatur, inclinat per
modum naturae, sicut et habitus Moralium virtutum, et sicut habitus principiorum;
et ideo quamdiu manet, nihil contra fidem credit.
Ad tertium dicendum, quod ex illa aestimatione humana etiam in eis timor servilis
causatur sicut in daemonibus.
ARTICULUS 4
Utrum fides informis evacuetur adveniente caritate
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod fides informis evacuetur caritate adveniente. 1 Corinth. 13, 10:
cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, sicut veniente
visione evacuabitur fides. Sed fides informis est imperfecta respectu fidei formatae.
Ergo fides informis tollitur adveniente formata.
2. Praeterea, fides informis est principium timoris servilis. Sed adveniente caritate
tollitur timor servilis. Ergo et fides informis.
3. Praeterea, gratia adveniens non habet minorem efficaciam in fideli quam in
infideli. Sed in infideli totum fidei habitum causat. Ergo et in fideli qui habet
fidem formatam. Sed fides formata et informis sunt unius speciei, ut patet ex
dictis. Ergo cum duae formae unius speciei non possint simul esse in eodem
subiecto, oportet quod adveniente caritate et gratia, fides informis tollatur.
SED CONTRA, dona infusa sunt permanentiora quam acquisita. Sed gratia adveniens
non tollit habitus acquisitos. Ergo multo minus tollit habitum infusum
fidei.
Praeterea, nihil corrumpitur nisi a suo contrario. Sed fides informis non contrariatur
gratiae: quia habitus boni non sunt contrarii ad invicem, sed solum
mali, seu bonus malo. Ergo fides informis non tollitur secundum habitum adveniente
caritate.
|
|