Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 168


ut aiunt, per veterem consuetudinem erga crepitum illum, qui ex prima
nativitate resonuit, usu cotidiano oppletarum aurium sensus obsurduit
ideo minus eius auscultare possumus melodiam, sicut in officina metallica
assiduis operantium ictibus concussus hebescit auditus. Ad quod forsitan
secundum fidem ystorie illud pertinet, quod dominus in Iob dixit: Quis
enarrabit celorum rationem et concentum celi quis dormire faciet?
Subaudias:
nisi ego? Dormire quippe celi concentus deo faciente dicitur, quia
planetarum motus ille armoniacus sic summi opificis arte compositus est,
ut sonum quidem tonantissimum habeat, sed humanis auribus velut per
somni quietudinem obsilescat.
Quod autem ecclesiastice pacis concordiam modulatarum vocum
concinnitati comparari oporteat, ultimus Psalmus clamat: Laudate eum
in tympano et choro, laudate eum in cordis et organo
. Ubi per chorum, qui
plurium vocum habet adunantiam, ecclesiastice concordie unitas figuratur
in hanc similitudinem, quia sicut in pluralitate vocum eo dulcior armonia
fit, quo non ex eisdem, sed diversis sonis cantus unus compingitur, sic et
in ecclesiastice pacis statu eo est concordia pulcrior, quo non omnes
omnibus, sed singuli singulis et diversis uti officiis sub uno caritatis
sociamine dinoscuntur. Qualem etenim putares tu ecclesie esse concordiam,
si docere vellent omnes, si exortari singuli, si elemosinam tribuere
universi, et cetera ab apostolo numerata officia? Que omnia si in uno
quolibet simul essent, eorum omnium deperiret utilitas, dum nemo ab alio
reciperet quo ipse non egeret, sicque evanesceret pax ecclesie, quam in
dandi et accipiendi pietate disputavimus contineri.
Nunc igitur dum tu michi nescienti doctrinam predicas et ego tibi
egenti alimenta dispendo, dum iste illi in templo orat, ille isti in pretorio
postulat, et sic per reliqua eiusdem modi, tunc plurimorum fidelium grata
concordia velut multarum vocum blandior componitur armonia. Hec est
illa fortasse musica, quam sapiens prohibet impediri: Ne, inquit,
impedias musicam. Quam impedire quis intelligitur, cum fraterne pacis

Torna all'inizio