Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 100

Tomus I


mundus agnoscit ex deliberata modestia
compescatis, generali statui Ecclesiae praesertim
et quieti mentium ac scandalis providentes.
Nam cum ad salutem et honorem
vestrum favorabiliter alligemur, et si
principiis obstare non possumus, licite liceat
nobis iniurias, quas revocare non possumus, iniuriis
propulsare.
Cap. VII.
Invective scribit Romanis, eo quod non opposuerunt
se domino Papae, quando excommunicationis
sententiam protulit in eundem.
Cum Roma sit nostri caput, et autrix
Imperii, et Romanus Imperator, a Romae
vocabulo nuncupetur, ut sibi nostri
nominis et honoris processus et auspicia
debeamus, in admirationem ducimur vehementem,
si ubi promovendus est honor, et
iniuria propulsanda, apud eos qui tenentur et
debent pro culmine nostro se murum defensionis
opponere insurgentibus ex adverso,
ipsis audientibus et dissimulantibus contrarium
patiamur: propter quod dolore compellimur,
quod Romanus Antistes, contra Romanum
principem, quod alibi non auderet,
sicut dicitur in Urbe praesumpsit, Romanum
Imperatorem, authorem Urbis, et
benefactorem populi Romani, ipsis non resistentibus
impie blasphemare: ut beneficiorum

Torna all'inizio