mittitur ut beato viro navigium mittere non moretur.  
Sepe namque prefatus episcopus adhortatus illum fuerat ut nequaquam  
de cetero in tam obscuro recessu inclusus lateret, sed illuc  
se potius conferret ubi animarum lucrum copiosius facere potuisset, 
ne videlicet sicut carbo soli sibimet arderet, sed magis, ut revera  
lucerna super candelabrum posita, omnibus qui in domo Dei sunt  
radios suę lucis infunderet. 
Dum igitur nuntius qui missus fuerat expectaretur, Romualdus  
his qui secum erant fratribus ait: «Noveritis procul dubio  
quia frater ille tardius veniet et in alia navi nos ire prius  
quam ille revertatur oportet». Adveniente autem sancto  
die dominico, in ipso primę lucis crepusculo dixit assistenti sibi  
cuidam fratri nomine Ingelberto, qui postea archiepiscopus in  
gentibus factus est: «Respice», inquit, «procul in pelagus  
et vide duas naves longinquis adhuc spatiis pari adversum nos  
velocitate tendentes, quarum nos definite debet una suscipere».  
Qui curiosius intendens et expansis oculorum radiis sollicite  
cuncta perlustrans, aliquod remigandi signum omnino videre  
non potuit. At cum dies iam iamque claresceret, ecce  
extremo videt intuitu duas naves eminus adventantes et pre nimia  
adhuc longinquitate quasi totidem volucres apparentes. Quibus  
tandem subeuntibus portum, interrogati remiges utrum Romualdum  
cum suis in propria vellent nave suscipere, nova mox  
repleti letitia, se et sua omnia in eius potestate constituunt et 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
 
  |