Quod qui apostatant recedendo a Deo mala morte finiunt vitam suam.
Sexto et ultimo ostendi Roberto quod omnes qui apostatant
recedendo a Deo mala morte finiunt vitam suam; quod probavi
non solum per experientiam, quia oculata fide ita vidi et audivi
ab aliis, verum etiam per divinam Scripturam. Aut enim decapitantur
aut comburuntur aut gladio iugulantur aut patibulis
suspenduntur aut certe aliqua alia pessima et ignominiosa atque
crudeli morte moriuntur. Ideo sic habetur in Iob XX: Hoc scio
a principio ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum
brevis sit, et gaudium ypocrite ad instar puncti. Si ascenderit
usque ad celum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit, quasi
sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant dicent: Ubi
est? Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio
nocturna. Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur
eum locus suus. Item Iob XVIII: Memoria illius pereat de terra,
et non celebretur nomen eius in plateis. Expellat eum de luce ad
tenebras et de orbe transferat eum. Item Salomon similiter impio
imprecatur, Eccle. VIII: Non sit bonum impio, nec prolongentur
dies eius, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei.
Hoc est quod ait Prover. XIIII: In malitia sua expellitur impius,
sperat autem iustus in morte sua. Item Dominus dicit, Ieçe. III:
Si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem, ponam offendiculum
coram eo. Item Eccli. XXVI: Qui transgreditur a iustitia
ad peccatum, Deus paravit eum ad rompheam. Hinc Psalmista ait:
Quia ecce qui elongant se a te peribunt, perdidisti omnes qui fornicantur
abs te. Michi autem adherere Deo bonum est, ponere in Domino
Deo spem meam. Hoc est etiam quod Sapiens in Proverbiis
dicit, XIX: Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem
corripueris sapientem, intelliget disciplinam. Idem habetur Prover.
XXI.
Audiens hec omnia Robertus cepit parvipendere, quia, sicut
dicit Sapiens in Prover. XVIII, impius, cum in profundum venerit
peccatorum, contemnit, sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
Item Prover. XIX: Qui negligit vias suas mortificabitur. Item
Prover. XV: Qui increpationes odit morietur. Qualis fuit iste
|
|