Gregorius III papa: Epistolae

Pag 478


nostra”. O quam insanabilis dolor pro his exprobracionibus in nostro retinetur pectore,
dum tales ac tanti filii suam spiritalem matrem, sanctam Dei eclesiam, eiusque populum
peculiarem non conantur defendere! Potens est, carissime fili, ipse princeps
apostolorum per a Deo sibi concessam potestatem suam defendere domum et populum
peculiarem atque de inimicis dare vindictam; sed fidelium filiorum mentes probat.
Non credas, fili, falsidicis suggestionibus ac suasionibus eorundem regum. Omnia
enim false tibi suggerunt, scribentes circumventiones: quod quasi aliquam culpam commissam
habeant eis eorum duces, id est Spolentinus et Beneventanus; sed omnia
mendacia sunt. Non enim pro alio – satisfaciat te veritas, fili – eosdem duces
persequitur capitulo nisi pro eo, quod noluerunt praeterito anno de suis partibus super
nos inruere et, sicut illi fecerunt, res sanctorum apostolorum destruere et peculiarem
populum depraedare, ita dicentes ipsi duces: “Quia contra eclesiam sanctam Dei eiusque
populum peculiarem non exercitamus, quoniam et pactum cum eis habemus et ex
ipsa eclesia fidem accepimus”. Ideoque mucro eorum desevit contra eos. Nam ipsi
predicti duces parati fuerunt et sunt, secundum antiquam consuetudinem eis hobedire.
Sed illi, retinentes iram pro eo quod superius diximus, per exquesitam occasionem
volentes illos et nos destruere et invadere, ideo, utrosque persequentes, vestre bonitati
suggerunt falsa, ut et duces illos nobilissimos degradent et suos ibidem pravos ordinent
duces et multo amplius cotidie et ex omni parte Dei eclesiam expugnent et res beati
Petri principis apostolorum dissipent atque populum peculiarem captivent.
Tamen ut rei veritas vobis declaretur, christianissime fili, iubeas post ipsorum
regum ad propria reversionem tuum fidelissimum missum, qui non a premiis corrumpatur,
dirigere, ut propriis oculis persecutionem nostram et Dei aeclesiae humiliationem
et eius rerum dissolationem et peregrinorum lacrimas conspiciatur et tue
bonitati omnia pandantur.
Sed ortamur bonitatem tuam coram Domino et eius terribili iudicio, christianissime
fili, ut propter Deum et animae tuae salutem subvenias aeclesie sancti Petri et eius
peculiari populo, eosdemque reges sub nimia celeritate refutes et a nobis repellas et
iubeas eos ad propria reverti. Non despicias deprecationem meam nequae claudas aures
tuas a postulacione mea: sic non tibi ipse princeps apostolorum claudat caelestia regna.
Coniuro te in Deum vivum et verum et ipsas sacratissimas claves confessionis beati

Torna all'inizio