Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 55


victor coepit poscere alterum consulatum atque ita, ut sine
dubietate aliqua ei deferretur. contradictum est a Marcello consule,
a Bibulo, a Pompeio, a Catone, iussusque dimissis exercitibus
ad urbem redire
|| et ex Marcelli consulis auctoritate
ad legiones, quae apud Luceriam erant, Pompeius cum imperio
missus est. || propter quam iniuriam ab Arimino, ubi milites
congregatos habebat, adversum patriam cum exercitu venit.
consules cum Pompeio senatusque omnis atque universa nobilitas
ex urbe fugit et in Graeciam transiit. apud Epirum
Macedoniam Achaiam Pompeio duce senatus contra Caesarem
bellum paravit.
Caesar vacuam urbem ingressus dictatorem se fecit. inde
Hispanias petiit. ibi Pompei exercitus validissimos et fortissimos
cum tribus ducibus L. Afronio, M. Petreio, M. Varrone,
superavit. inde regressus Graeciam transiit, adversum Pompeium
dimicavit. primo proelio victus est et fugatus, evasit
tamen, quia nocte interveniente Pompeius sequi noluit, dixitque
Caesar nec Pompeium scire vincere et illa tantum die se potuisse
superari. deinde in Thessalia apud Paleopharsacum productis
utrique ingentibus copiis dimicaverunt. Pompei acies
habuit XL milia peditum, equites in sinistro cornu sexcentos,
in dextro quingentos, praeterea totius Orientis auxilia, totam
nobilitatem, innumeros senatores praetorios consulares et qui
magnorum iam bellorum victores fuissent. Caesar in acie sua
habuit peditum non integra XXX milia, equites mille.
Numquam adhuc Romanae copiae in unum neque maiores
neque melioribus ducibus convenerant, totum terrarum orbem
facile subacturae, si contra barbaros ducerentur. pugnatum
tamen est ingenti contentione,
|| cumque diu utrimque dubia
sorte caederentur atque ex alia parte Pompeius inter hortandum
diceret: parce civibus, nec tamen faceret, ex alia vero
Caesar hoc faceret, quod urgeret, dicens: miles faciem feri,
tandem universus Pompei fugit exercitus || castraque eius direpta
sunt. ipse fugatus Alexandriam petiit, ut a rege Aegypti, cui
tutor a senatu datus fuerat propter iuvenilem eius aetatem,

Torna all'inizio