Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 271

Liber III


noster, quanquam non his rebus erat intentus, in translatione Genesos ait: "Da mihi animas, caetera tolle tibi". Quod ego non accusandi Hieronymi, sed vitii ostendendi gratia posui. Clausula autem optime definit in dichoreum, id est, in duos trocheos, ut: "Patris sapientiam, filii temeritas comprobavit". Trocheus enim ex longa et brevi conficitur, quem ad modum: "Asia maxime secuta est". Sed videndum est, ne frequentius idem finis, quamvis optimus sit, satietatem afferat. Afferunt enim etiam optima satietatem. Optimus est etiam in fine creticus, qui ex longa, brevi et longa conficitur, si ante se habeat vel dactylum vel pyrrhichium, qui duas breves vel tribrachum, qui tres item breves habet. Quale est: "Quamdiu tantas iniurias patiemur"? et: "Facile ut bonos servare videamur". Geminatus etiam idem optime claudit, ut: "Virtus est servare quamplurimos". Patitur etiam ante se anapaestum, qui duabus brevibus et longa conficitur, ut: "De viro loquar non solum bono, verumetiam nobili". Dactylus quoque non claudit male, si eum iambus vel creticus antecedat, ut: "Hoc nostra ratione concluditur". Male autem, si spondeus vel trocheus antecederet, quale esset: "Hoc ratione nostra concluditur"; vel: "Hoc nostra ratione clauditur". Illud tamen advertendum est, pedes omnes, si dictionibus

Torna all'inizio