Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 129


Qui ad predictum exercitum Grecorum vnanimiter anhelantes, ab
Hectore obtenta licencia, per eandem portam exeunt ciuitatis.
Huic etiam quarte aciei Hector ducem fore constituit, cum predicto
rege Larisse, Dinadaron naturalem et dilectissimum fratrem sibi,
propter strennuitatem ipsius. Quintam autem aciem constituit
Hector sub ductu regis Cisonie cum gente sua de Cisonia. Hii
autem Cisones erant fortissimi et statura grandes ualde nimis ut
gigantibus similes putarentur. Et huius regis arma erant hyalina
siue flaua sine aliquo intersigno. Et huic aciei Hector ducem
constituit Polidamam, fratrem suum, qui, ab Hectore obtenta
licencia, in comitiua suorum festinat ad hostes. Sextam uero aciem
Hector, de gente Poenia, stabiliuit sub ductu regis eius Pretemessi
et ducis eius Serepes, virorum utique strennuorum. Sed
huius gens ad bellum procedebat inermis, lorica non indigens,
casside, siue scuto. Eius autem gentis studium arcus erat et longas
pennis cauda tenus uestire sagittas dum eorum capitum ex acutis
ferris superimmissis cacumina coronarent, cum quibus letalia uulnera
eorum hostibus infligebant, equis fugacibus et fortibus insedentes.
Huic eciam aciei Hector Deifebum, naturalem et legitimum
fratrem suum, prefecit in ducem, qui, ab eo obtenta licencia,
ad eius hostes in comitiua suorum se contulit animosus. Verum
huic aciei Hector innumerabilium militum multitudinem armatorum
adiecit et specialiter illos qui de regno dicebantur Agreste,
sub ductu regis Hesdras et regis Phylon. Hic autem rex Phylon
mirabilem currum habebat, totum ex heboris integritate constructum,
dum eius rote tantum essent ex hebano, uestite desuper auro
puro. Cuius testudo superinposita tota erat gemmis et lapidibus
preciosis, auro et argento contexta. Hic currus a duobus fortibus
et pugnacibus militibus constipatus erat. Hiis autem duobus regibus,
scilicet Hesdras et regi Phylon, Hector preposuit Pithagoram,

Torna all'inizio